Fausta (filia Maximiani)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Follis Faustae

Flavia Maxima Fausta (nata circa annum 290, mortua anno 326) uxor secunda imperatoris Constantini I erat.

Origo[recensere | fontem recensere]

Fausta filia Maximiani Augusti et Eutropiae fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 307 cum Constantino imperatore connubio coniuncta est, ut foedus Constantini et Maximiani confirmaret. Cum eo quinque liberos habuit:

Mors[recensere | fontem recensere]

Anno 324 vel 325 Flavia Maxima Fausta Augusta nominata est. Tamen anno 326 a Constantino adulterii cum Flavio Iulio Crispo Caesare, filio Constantini a Minervina, accusata et supplicio affecta est. A Constantio II filio in mausoleo Constantini sepulta est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 442