Iulius Placidianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Iulius Placidianus (natus saeculo tertio, mortuus saeculo tertio aut quarto) vir militaris et publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Placidianus anno 269 Praefectus Vigilum fuit, cum Claudius Gothicus imperaret. Anno 271 Domitianum II usurpatorem in Gallia australi iussu Aureliani imperatoris suppressit. Eodem tempore praefectus praetorio nominatus est. Aurelianus ei tutelam imperii contra imperatorem Galliarum Victorinum mandavit. Anno 273 consul ordinarius nominatus est. Nihil de Placidiano post annum 275 audivimus[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alaric Watson, Aurelian and the third Century, Londinii 1999, p. 164


Antecessores:
Titus Flavius Postumius Quietus et Iunius Veldumnianus
Consul
273
cum
Marco Claudio Tacito
Successores:
Imp. Caesar Lucius Domitius Aurelianus Augustus II et Capitolinus