Arius (flumen Asiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Arius

Pons super Arium in Aria urbe situs

Arīus (Graece: Ἄρειος, Persice: هری Harī vel هریرود Harī Rūd, Turcomannice: Tejen), est flumen 1100 chiliometrorum in Asia Media. Initium capit in Paropamisi montibus in caurina parte Afganiae et fluit ad occidentem versus praeter Ariam urbem ad usque Iraniae finem, ubi aquas fluminis Kašaf recipit, deinde ad septentriones vertit in loca deserta quibus nomen est Kara Kum in hodierna Turcomannia, ubi exsiccatur. Inferior fluminis pars etiam Ochus appellatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!