Alexander Van der Bellen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Alexander Van der Bellen
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Van der Bellen: imago
Nativitas: 18 Ianuarii 1944; Vindobona
Patria: Austria

Officium

Officium: President of Austria
Munus: Politicus, Oeconomus, professor
Patronus: University of Innsbruck, University of Innsbruck, Social Science Research Center Berlin, University of Innsbruck, Academy of Public Administration, Alma Mater Rudolphina Vindobonensis, Alma Mater Rudolphina Vindobonensis, no value

Consociatio

Familia

Genitores: Alexander Van der Bellen; Alma Van der Bellen
Coniunx: Doris Schmidauer

Alexander Van der Bellen (Vindobonae natus die 18 Ianuarii 1944), e familia Russica et Estoniensi ortus, est eruditus et politicus Austriae. Die 23 Maii 2016 praeses Austriae electus est, proximo accedente Norberto Hofer.

Alexander Van der Bellen alumnus est universitatis Oenipontanae, ubi breviter professor meruit. Professor deinde anno 1980 apud universitatem Vindobonensem creatus est. Olim sodalis factionis socialis democraticae, anno 1994 conciliarius nationalis factionis viridis electus est. Anno 2016 candidatus ad officium praesidis sine factione se proposuit, sed Viridibus adiuvantibus. Quod suffragium praesidis a summo iudicio irritum declaratum est, die 8 Iulii 2016. Ita neque Van der Bellen neque candidatus factionis contrariae Norbertus Hofer praesidium suscepit.[1] Comitiis die 4 Decembris iterum habitis, Van der Bellen maioritate aucta electus, die 26 Ianuarii 2017 praeses rite inductus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum van der Bellen spectant.