Ludovicus Stiegler
Ludovicus (Theod. Ludwig) Stiegler (natus 9 Aprilis 1944 oppido Parsberg (Bavaria)) vir publicus Theodiscus factionis SPD est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Anno 1964 Stiegler maturitatem adeptus est et deinde aliquot temporis militavit. Anno 1967 succenturio exercitum reliquit atque Monachii et Bonnae iurisprudentiae sociologiae rebus politicis studebat. Anno 1973 primam atque 1976 secundam probationem iurisprudentiae accepit. Deinde causidicus laborat.
Familia
[recensere | fontem recensere]Stiegler cum uxore et tribus liberis Bonnae vivit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Stiegler, qui initio sodalis Unionis Iuvenilis fuerat, anno 1964 ad factionem SPD accessit. Ab anno 1980 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat et mensibus Iulii - Octobris 2002 praeses legatorum SPD fuit, deinde vicarius praeses erat. Annis 2004 - 2009 praeses factionis suae in Bavaria erat. Anno 2009 noniam candidatus Dietae Foederalis erat.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Stiegler spectant. |
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)[nexus deficit]
- Biographia in pagina fractionis SPD Dietae Foederalis (lingua Theodisca)