Gulielmus Alexander
Patria: Regnum Nederlandiae
Nomen nativum: Prins Willem-Alexander Claus George Ferdinand der Nederlanden, Prins van Oranje-Nassau, Jonkheer van Amsberg
Officium
Munus: Monarcha, Iudex, Gubernator aeroplani, nobilis
Consociatio
Familia
Coniunx: Queen Máxima of the Netherlands
Proles: Catharina-Amalia, Princess of Orange, Princess Alexia of the Netherlands, Princess Ariane of the Netherlands
Familia: Domus Auriaca, House of Amsberg
Memoria
Gulielmus Alexander Nicolaus Georgius Ferdinandus de Auriaco-Nassovia (Nederlandice: Willem-Alexander Claus George Ferdinand van Oranje-Nassau, natus Traiecti ad Rhenum 27 Aprilis 1967) est regnans Regni Nederlandici rex, in civitatibus Nederlandia, Insula Curacensi, Aruba, et Sancto Martino consistens. Ipse est caput domus regiae Nederlandicae et Domus Amsbergensis, et cum rex factus esset, fuit primus Nederlandiae monarcha masculus post Gulielmum III Nederlandiae anno 1890 mortuum.
Gulielmus Alexander est filius maximus natu reginae Beatricis et Nicolai Amsbergensis eius mariti. Die 28 Ianuarii 2013, Beatrix, quae septuaginta quinque annos die 31 Ianuarii 2013 fuerit, nuntiavit abdicationem suam futuram. Ergo a die 30 Aprilis 2013, die regali Nederlandico, ea se regno abdicavit et Gulielmus Alexander ei successit.
Vita[recensere | fontem recensere]
Gulielmus Alexander a die 30 Aprilis 1980, cum mater regina Nederlandiae facta esset, regni heres fuit. Post scholam finitam annis 1987–1993 in Academia Lugduno-Batava historiae studebat et gradum doctorandi habet. Anno 2002, Maximam Zorreguieta in matrimonium duxit. Eis sunt tres filiae:
- Catharina-Amalia Beatrix Carmen Victoria (nata 7 Decembris 2003)
- Alexia Iuliana Marcela Laurentiana (nata 26 Iunii 2005)
- Ariana Vilelmina Maxima Agnes (10 Aprilis 2007)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Gulielmus Alexander apud situm domus regalis (Nederlandice, Anglice)
- De Gulielmo Alexandro apud Parlement & Politiek
Gulielmus I 1815 • Gulielmus II 1840 • Gulielmus III 1849 • Gulielmina 1890 • Iuliana 1948 • Beatrix 1980 • Gulielmus Alexander 2013 Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index principum regumque Nederlandiae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Nederlandiae | |