Fridericus Erler

E Vicipaedia
Wikidata Fridericus Erler
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Erler: imago
Fridericus Erler: imago
Nativitas: 14 Iulii 1913; Berolinum
Obitus: 22 Februarii 1967; Phorca
Patria: Germania

Fridericus (Theodisce Fritz) Erler (natus Berolini 14 Iulii 1913; mortuus Phorcae 22 Februarii 1967) fuit vir publicus Germanicus et sodalis factionis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem acceptam, Erler minister publicus magistratus Berolini fuit. Quod dictatura nazistarum resistebat, anno 1938 e ministerio publico dimissus et ad carcerem damnatus est. Anno 1945, e castris carceralibus fugit, et post secundum bellum mundanum ab auctoritatibus occupationis Americana consiliarius (Landrat) pagi Biberach et deinde Tuttlingen (in Virtembergia) factus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Erler uxorem duxit et ex ea duos filios et filiam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Erler ab anno 1931 sodalis SPD erat. Quamquam anno 1933 propter controversias internas e factione exclusus est, tamen anno 1945 cum aliis SPD iterum condidit, anno 1946/1947 legatus parlamenti Virtembergiae-Zolneri, annoque 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Hic praecipue peritus rerum defensionis et exterarum fuit. Anno 1957 vicarius praeses, anno 1964 praeses fractionis SPD electus est. Anno 1966, morbo cancri affectus est, quo brevi tempore post mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ericum Ollenhauer spectant (Erich Ollenhauer, Fritz Erler).