Latinitas nondum censa

Georgius Vella

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Georgius Vella (ad dextram partem) a Gulielmo Hague Britanno et Ioanne Kerry Americano anno 2013 salutatus

Georgius, vulgo plenius George William Vella (ad iż-Żejtun natus die 24 Aprilis 1942) est politicus Melitae qui bis minister rerum externarum meruit.

Georgius Vella alumnus est regalis universitatis Melitensis ubi gradum doctoris medicinae et iatricae anno 1964 nactus est, et Instituti Medicinae Aeronauticae quod olim iuxta Farnborough Angliae florebat. legatus est ad Parlamentum Melitense annis 1978-1987 rursusque ab anno 1992 usque hodie. A die 28 Octobris 1996 usque ad 6 Septembris 1998, primo ministro Alfredo Sant, fuit minister rerum externarum et primus minister vicarius (praecessore Guidone de Marco). Rursus die 13 Martii 2013 minister rerum externarum selectus est, primo ministro Iosepho Muscat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Melitense Iosephi Muscat 2013–
Arms of Malta.svg
Carmelo Abela (2014–) • Evaristus Bartolo • Owen Bonnici (2014–) • Leo Brincat (2013–2016) • Christophorus Cardona • Iustina Caruana (2017–) • Maria Ludovica Coleiro Preca (2013–2014) • Helena Dalli • Michael Falzon (2017–) • Godefridus Farrugia (2013–2014) • Michael Farrugia (2014–) • Christophorus Fearne (2016–) • Ludovicus Grech • Iosephus Herrera (2016–) • Manuel Mallia (2013–2014, 2016–) • Conradus Mizzi • Iosephus Mizzi • Iosephus Muscat • Antonius Refalo • Eduardus Scicluna • Georgius Gulielmus Vella • Karmenu Vella (2013–2014) • Eduardus Zammit Lewis (2014–)
Ministri rerum externarum Melitenses