Thomas Oppermann

E Vicipaedia
Wikidata Thomas Oppermann
Res apud Vicidata repertae:
Thomas Oppermann: imago
Thomas Oppermann: imago
Nativitas: 27 Aprilis 1954; Freckenhorst
Obitus: 25 Octobris 2020; Gottinga
Patria: Germania

Memoria

Sepultura: Stadtfriedhof Göttingen

Thomas Oppermann (natus 27 Aprilis 1954 oppido Freckenhorst/Vestfalia, mortuus Gottingae 25 Octobris 2020) vir publicus Theodiscus et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Oppermann in oppido Einbeck (Saxonia Inferior) gymnasium frequentavit atque deinde Tubingae litteris Theodiscis ac Anglicis studebat. Tum ab anno 1978 etiam iurisprudentiae Gottingae studebat. Anno 1983 primam, anno 1986 secundam probationem accepit. Tum ad annum 1990 iudex Hannoverae et postea Brunsvici operam dedit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Oppermann, qui ab anno 1980 sodalis SPD est, anno 1990 primo legatus ad senatum terrae Saxoniae Inferioris electus est et ad annum 2005 mansit. Annis 1998 - 2003 Gerhardo Schröder praeside ministrorum administer scientiae atque artium Saxoniae Inferioris erat. Anno 2005 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad hunc diem manet. Anno 2007 secretarius primus fractionis SPD in Dieta Foederali Germaniae nominatus est[1]. Die 16 Decembris 2013 novus praeses fractionis SPD in Dieta Foederali Germaniae nominatus est[2]. Anno 2017 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est, sed Andrea Nahles ei praeses fractionis SPD successit[3]. Die 25 Octobris 2017 Oppermann novus praeses vicarius Dietae Foederalis electus est[4].

Mors[recensere | fontem recensere]

Die 24 Octobris Thomas Oppermann ante interrogationem televisificam collapsus et postridie in valetudinario universitario Gottingae mortuus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Oppermann uxorem duxit atque filias tres et filium habet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

.