Gaius Sempronius Gracchus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Sempronius Gracchus (natus anno 153 a.C.n., mortuus anno 121 a.C.n. Romae) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Tiberius Sempronius Gracchus, consul anni 177 a.C.n. fuit, mater Cornelia, filia Publii Cornelii Scipionis Africani erat, frater Tiberius Sempronius Gracchus tribunus plebis. Liciniam, filiam Publii Licinii Crassi Divitis Muciani in matrimonium duxit atque filiam Semproniam habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fratre Tiberio mortuo in collegium agris inter agricolas dividendis electus est. Annis 126 - 124 a.C.n. quaestor Lucius Aurelius Orestes (consul 126 a.C.n.)|Lucii Aurelii Orestis et deinde propraetor in Sardinia fuit. Anno 123 senatu invito tribunus plebis electus est.

Leges a Gaio Graccho latae[recensere | fontem recensere]

Multis legibus dominationem senatorum coercere voluit. lege de tribunis reficiendis stipulavit, ut tribuni plebis statim recreari possint; lege de capite civis constitutum est, ne senatus poenam mortis de civibus decerneret. Haec iudicia populo tradita sunt. Lex agraria agrum publicum pauperis tribuit, lege frumentaria frumentum plebi urbanae daretur. Lex militaria viros, qui noniam XVII annos nati sunt, a militia arcebat et alia lege Asiam publicanis tradidit. Lex de provinciis consularibus constituit, ut ante electiones consulum eorum provinciae decernerentur. Lex iudiciaria senatores a iudiciis arcuit atque iudicia equitibus tradidit. Praeterea lex repetundarum lata est, ut proconsules avari poena afficere possent[1].

Nex Gracchi[recensere | fontem recensere]

Anno 122 a.C.n. Gracchus iterum tribunus electus est, sed Marcus Livius Drusus eius collega electus rei senatus favebat. Nam cum Gracchus in Africam profectus esset, ut colonias civium conderet, Livius propositis vanis plebem ad se transire permovit atque Gracchus, postquam ex Africa redisset, tribunus plebis in annum 121 a.C.n. electus non est. Senatus nunc primo senatus consultum ultimum decrevit et constituit, ut consules viderent, ne quid detrimenti rem publicam caperet. Consul Lucius Opimius vi contra fautores Gracchi egit atque Sempronius cum multis eius factionis necatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Gaius Gracchus; Appianus Alexandrinus, Bellum civile I 91-120