Lucius Iunius Brutus

E Vicipaedia
Wikidata Lucius Iunius Brutus
Res apud Vicidata repertae:
Lucius Iunius Brutus: imago
Lucius Iunius Brutus: imago
Nativitas: 540 a.C.n.; unknown value
Obitus: 509 a.C.n.; Silva Arsia
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Marcus Iunius; Tarquinia
Coniunx: Vitellia
Proles: Titus Iunius Brutus, Tiberius Iunius Brutus
Familia: Junii Bruti
Denarius Romanus caput barbatum Lucii Bruti exhibens. Ex altera parte caput Servilii Ahalae. Hic nummus circa 55/54 a.C.n. percussus est a Marco Iunio Bruto, coniuratorum duce qui Idibus Martiis Caesarem dictatorem occiderunt, tunc cum adhuc adulescens triumviratum monetarium gerebat. Filius enim Serviliae erat atque ita maiorum suorum virtutem extollebat.

Lucius Iunius Brutus est conditor mythicus liberae reipublicae Romanae et alter e duobus primis consulibus anno 509 a.C.n.[1] creatis. Nam seditionem e morte Lucretiae ortam duxit per quam Lucius Tarquinius Superbus, ultimus rex Romanus, in exsilium eiectus est.

Traditio antiqua[recensere | fontem recensere]

Quae vetusti annalium scriptores de Lucio Bruto scripserant ea nobis carptim a Tito Livio et effusius a Dionysio Halicarnassensi tradita sunt. Quorum narrationes non omnino congruunt nec fontes eorum inter se congruisse existimandum est.

Cur Brutus cognominatus sit[recensere | fontem recensere]

Lucii Bruti pater[2] gente ortus quae a comite aliquo Aeneae originem trahebat[3], Tarquiniam, sororem regis Tarquinii Superbi, uxorem duxerat. Sed Tarquinius postquam regnum caede Servi Tullii adeptus est, divitiarum cupidine eum occulte necavit. Frater maior quoque Lucii, metu ne patrem ulcisceretur, eodem modo necatus erat. Itaque Lucius cum comperisset propinquos suos ab avunculo occisos esse, stultitia fingenda securitatem sibi parare statuit, ita ut cum a ceteris tum maxime a rege contemneretur et derideretur. Unde cognomen "Bruti' sibi meruit. At sub ea persona tempora vindictae opportuna opperiebatur.

De Apollinis oraculo[recensere | fontem recensere]

Brutus osculum matri Terrae dat. Tabula cira 1700 a Sebastiano Ricci picta.

Rex eum in domo sua cum filiis habebat, tamquam cognatum tutoribus egentem. Itaque cum duos e filiis, Arruntem et Titum, sive ob pestilentiam[4] sive prodigio domestico et minaci territus[5] ad oraculum consulendum Delphos misit, comitem eis vel potius scurram Brutum adiunxit. Quae cum mandata perfecissent libuit eis deum rogare uter regnum Romanorum excepturus esset. Vox divina respondit, qui primus osculum matri daret, eum summum imperium Romae habiturum. Atque Tarquinii fratres Romam reduces Tulliam matrem osculari properant. Brutus contra alio spectare responsum dei ratus, simul atque navem escendit velut forte prolapsus terram Italiae ore suo contigit. Nam terra mater communis omnium mortalium habebatur. Eventus rerum interpretationem Bruti confirmavit : nam pulso Tarquinio summum imperium consul primus factus adeptus est.

Alia fabula de peregrinatione Delphica narrabatur. Nam insaniam mentis simulans baculum ligneum deo donaverat Brutus, quo facto risum apud comites movit. At intra lignum ad id ipsum cavatum virgam auream occultaverat, ita "per ambages effigiem ingenii sui" praebens, ut scripsit Titus Livius[6].

De Lucretiae dedecore et abrogatione regni[recensere | fontem recensere]

Brutus comites ad iusiurandum ultionis per sanguinem cultro manantem adigit. Lucretius pater (albis capillis insignis) corpus filiae amplexum tenet. Tabula ab Henrico Pinta picta (1884).

Paulo post, dum Romani Ardeam, Rutulorum oppidum, obsidunt tertius filius regis, Sextus nomine, Lucretiam nobilem matronam Romanam, filiam praefecti urbi Spurii Lucretii Tricipitini, uxorem Tarquinii Collatini, mala libidine impulsus violavit. Quae postquam ultionem a patre et marito poposcit, ipsa sibi mortem conscivit. Tunc Lucius Brutus stultitiae personam tandem exuit atque pugionem e vulnere ereptum attollens per sanguinem Lucretiae iuravit sese Tarquinium cum prole in exsilium eiecturum esse et qui aderant (pater, maritus necnon Publius Valerius postea Publicola cognominatus) ad iusiurandum in eadem verba adegit. Mox corpore puellae medio foro exposito indignationem vulgi movit et comitia curiata per praecones convocavit (quod facere Bruto licebat quia tunc tribunus Celerum[7] erat, id est regiorum satellitum ; quo munere enim a Tarquinio ludibrii causa donatus erat). In qua contione orationem habuit atque, regum innumeris sceleribus memoratis, populo persuasit ut suffragiis suis regnum abrogaret et exsilium Tarquiniis indiceret, qui redeuntes portas clausas invenerunt. Mox cives quoque in castris militantes ad rem novam et Lucium Brutum inclinaverunt.

Ita secundum traditionem historicam Romanam Brutus patriam suam tam a regibus quam ab Etruscis liberavit[8].

De consulatu et supplicio filiorum[recensere | fontem recensere]

Lictores corpora filiorum Bruto reportantes. Tabula a Iacobo Ludovico David picta illo ipso anno quo Magnae Res Novae Francicae evenerunt (1789). Brutus in sella curuli sedet.

Si Dionysio credimus[9] nova instituta atque in primis imperium annuum duorum consulum excogitavit ad imitationem Graeciae Brutus ipse et primo consciis, deinde populo persuasit. Titus Livius contra e commentariis quibusdam regis Servi Tulli sumpta esse breviter adfirmare videtur[10], velut ac si ille rex abrogandi regni consilium inisset antequam Tarquinii iussu caederetur. Certe Brutus qui tribunus Celerum comitiis curiatis praesidebat Spurium Lucretium interregem creavit qui et ipse duos candidatos ad consulatum comitiis centuriatis proposuit. Rata a populo sententia interregis, primi consules populi Romani liberi fuere Lucius Inuius Brutus et Lucius Tarquinius Collatinus[11]. Ita secundum scriptores historiae Romanae, observantiam iuris publici semper magni facientes, haec maxima mutatio rerum salvis legibus evenire potuit.

Consul factus quoque Brutus libertatem recens partam ceteris curis postpositis summa opera tuebatur. Nam coniuratione de Tarquinio Romam reducendo atque regno restituendo inter nobiles adulescentes Romanos facta, de propriis fillis[12] supplicium sumpsisse dicitur, quia litteris interceptis coniurationis illius conscii manifesti deprehensi erant. Sub oculis patris lictores utrumque adulescentem virgis ceciderunt et securi percusserunt[13]. Qua narratione auctores antiqui ostendere voluerunt quantum interesset inter patrem Etruscum et patrem Romanum[14] : etenim Tarquinius vitiis liberorum suorum nimis indulserat, quod ei perniciei fuit.

Mox orto bello inter Romanos et Etruscos qui Tarquinio regnum suum reddere volebant (Veienses et Tarquinienses) Arruns Tarquinius (unus e tribus filiis Superbi) et Lucius Brutus ira et odio incitati proelio singulari sese invicem mutuis vulneribus occiderunt[15]. Talis fuit exitus liberatoris urbis Romae qui usque ad ultimum spiritum Tarquinios persecutus est et ea quae super corpus Lucretiae iuraverat peregit. Laudationem eius coram populo collega Valerius peroravit et matronae totum annum eum luxere sicut patrem quia "acer ultor violatae pudicitiae"[16] fuerat.

An Lucius Brutus revera fuerit[recensere | fontem recensere]

Denarius caput deae Libertatis ex una parte, consulem Lucium Brutum inter duos lictores incedentem ex altera praebens. Hic nummus a Marco Iunio Bruto triumviro monetario circa 55 a.C.n. percussus est : ita amorem libertatis testabatur a Iuniis Brutis olim populo Romano datae.

Historici moderni negant haec omnia ita evenisse ut postea narratum est. Primo, testimoniis archaeologicis freti, negant Etruscos Latium Romamque omnino reliquisse ante annos 475-450 a.C.n.[17], postquam proelio navali apud Cumas maximam cladem a Graecis acceperunt (474 a.C.n.). Deinde sexto saeculo exeunte in orbe Graeco (e.g. Athenis) et Italico et Etrusco plurimae civitates in locum sacrorum regum qui antea regnaverant magistratus sive singulos sive in collegiis coniunctos instituerunt, quorum imperium ad tempus quoddam finitum erat. Haec mutatio igitur nihil proprie Romani habet[18]. Postremo nonnulli consules illo tempore nisi patricios fieri nolunt, gentem Iuniam plebeiam fuisse constat[19]. Quibus ab aliis responsum est, siquidem Etrusci, non patricii, tunc temporis reipublicae domini erat, ut plerisque hodie persuasum est, fieri potuisse ut consules plebei crearentur quia Etrusci plebe nitebantur adversus patricios.

Ita Fastos Capitolinos falsitatis coarguere non licet : nomen primi consulis fortasse fuit Lucius Iunius Brutus ; certe tamen ille Etruscos non diu Roma expulit (ipsa traditio Romana statim post reges exactos proelio mortuum esse fatetur), siquidem expulit, nec instituta in Italia nova excogitavit.

Historici Romani antiqui et ipsi aliquo modo novitatem rei minuerunt : nonne primi consules adfines vel cognati ultimi regis sunt, Lucretius autem ab ipso Tarquinio praefectus Urbi est ? Nihil mutatum esse adfirmant nisi quod imperium regium inter duos consules divisum sit. Nam ante Tarquinii tyrannidem senatus de rebus publicis a regibus consulebatur et populus de maximis rebus suffragium ferre solebat. Ita beneficiis priorum regum qui urbem potentem fecerant gratias agebant nec primam aetatem historiae Romanae damnandam esse putabant.

De Bruto mythico[recensere | fontem recensere]

Praeter fabulam de cognomine ductam, quae de Lucio Bruto narrabantur nihil sui generis habent sed in aliis quoque personis sive mythologicis sive historicis tradebantur. Ita vis feminae liberae a potente viro inlata atque res novas movens quinquaginta post annis in fabula Verginiae et decemviri Claudii repetetur. Simile quoddam iam de casu Pisistratidarum Atheniensium referri solebat. Nonne Helena rapta causa Belli Troiani fuerat ?

Item pater ipsos filios reipublicae vel disciplinae amore morte damnans in aliis quoque magnis viris Romanis invenitur, ut in Manlio Torquato vel patre Spurii Cassi[20], adeo ut historicus Dionysius Halicarnassensis gesta Bruti narraturus lectores Graecos praemonuerit[21] ne iis quae dicturus esset, tamquam immani nimis rei, fidem recusarent : Romanos enim talibus exemplis severitatis paternae cum delectari tum etiam gloriari.

Oracula Delphica ambigua et prave interpretata innumeris fabulis Graecis argumenta suppeditabant. Itaque nonnulli eruditi suspicantur a Fabio Pictore, primo Romanorum qui Graece historiam conscripserit, hanc fabulam de Bruto excogitatam esse quia ipse Secundo Bello Punico Delphos missus erat, Pythiae interrogandae causa.

De Lucio Bruto apud posteros[recensere | fontem recensere]

Lucius Brutus Lucretiam ruentem retinens (in hortis Palatii Schönbrunnensis, opus Ignatii Platzer circa 1775).

Marcus Iunius Brutus[recensere | fontem recensere]

Romae Lucius Brutus simulacro in Capitolio gladium tenente honoratus est[22] : nam Romanis tamquam imago oppressae libertatis vindicatoris visus est. Itaque Marcus Iunius Brutus, post multa saecula, cum triumvir monetarius fuit memoriam illius magni viri quem unum e maioribus gentis suae habebat duobus denariis evocavit. quibus eum cum dea Libertate coniungit et Servilio Ahala, illo magistro equitum qui regnum adfectantem civem, Spurium Maelium, olim occidisse dicebatur (cf. illustrationes huius paginae). Et litteris Ciceronis, amici sui, et pluribus inscriptionibus sine auctore in variis Urbis locis adpositis ad exemplum gentile imitandum impellebatur[23] ; exempli gratia statuae Capitolinae a quodam inscriptum erat : Utinam viveres ! et tribunali praetorio Marci Bruti : Dormis Brute ! Illae adhortationes irritae non remanserunt quoniam Idibus Martiis anni 44 a.C.n. dictatoris Iulii Caesaris caede Marcus Iunius Brutus mythicum beneficium Iuniorum Brutorum erga rempublicam Romanam velut continuavit[24].

In theatro[recensere | fontem recensere]

In litteris et artibus modernis quoque Lucius Iunius Brutus tyrannorum inimicus et libertatis vindicator habetur. Praesertim in tragoediis apparet persona Lucii Iunii Bruti :

  • II saec. a.C.n. : Brutus, tragoedia praetexta poetae Latini Accii, hodie deperdita.
  • 1730 : Brutus tragoedia Francici scriptoris Voltaire
  • 1786 Bruto primo Italiani scriptoris Victorii Alfieri qui et Bruto secondo composuit de Marco Iunio Bruto.

In pictura[recensere | fontem recensere]

Nec tam multi nec tam clari pictores Lucio Bruto fuerunt quam Lucretiae. Has tabulas tamen memorare libet :

  • Brutus terram osculans Sebastiani Ricci, circa 1704
  • Brutus terram osculans Josephi Mariae Crespi, 1725
  • Brutus et Arruns sese invicem necantes Iohannis Baptistae Tiepolo, circa 1730
  • Lucretia dedecus suum referens Andreae Casali,
  • Brutus coram Lucretia poenas Tarquiniorum iurans Joannis-Baptistae Deshays de Colleville.
  • Mors Lucretiae Jacobi Antonii Beaufort, circa 1771
  • Bruti sacramentum Iacobo Antonio Beaufort tributus, circa 1775
  • Lictores filios mortuos Bruto reportantes Iacobi Ludovici David, 1789
  • Brutus legatis Tarquiniorum aurem praebens Ludovici Lafitte, circa 1815
  • Brutus filios morte damnans Gulielmi Guillon Lethière, circa 1820
  • Sacramentum Bruti Eduardi Cabane, circa 1880
  • Sacramentum Bruti Ludovici Adolphi Tessier, 1883
  • Sacramentum Bruti Henrici Pinta, 1884

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Stephanus Mercier, Regards croisés sur la vie de Lucius Junius Brutus, Folia Electronica Classica, 2007(n.13). [2]
  • Dominicus Briquel, 'La morte di Lucio Giunio Bruto. Sull'origine e lo sviluppo della leggenda di Bruto', in "Dulce et decorum est pro patria mori". La morte in combattimento nell'antichità, curante M. Sordi, Mediolani, 1990 : 127-143 (Contributi dell'Istituto di Storia Antica. Volume sedicesimo. Scienze storiche, 45).
  • Maria Anna Robbins, Livy’s Brutus, Studies in Philology 69 (1972) pp. 1-20.
  • Timotheus Petrus Wiseman, « The Legend of Lucius Brutus », in Mario Citroni (ed.), Memoria e identità: la cultura romana costruisce la sua immagine, Florentiae, Università di Firenze, 2003, pp. 21-38.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum Varronis computationem annorum.
  2. Marcus a Dionysio appellatur IV,68.
  3. Quamquam gens Iunia posterioribus saeculis nobis nota non patricia sed plebeia erat.
  4. Sic Dionysius.
  5. Sic Titus Livius.
  6. I,56. Cf. Dion. Hal. IV,69(3).
  7. Titus Livius I,59. Dion. Hal. IV,71,6. Quae fortasse inventio recens erat : nam Cicero Brutum privatum faciebat. At Cicero tractatum de re publica, non historiam componebat et eo exemplo confirmare volebat omnium civium esse, non tantum magistratuum libertatem tueri.
  8. Aliquatenus tantum : numquam enim confessi sunt ab Etruscis Romam occupatam esse, sed homines Etrusca origine a populo Romano reges creatos esse adfirmaverunt..
  9. Ant. Rom. IV,72-75.
  10. I,60. Vide etiam ibid. I,48,9. Dionysius (V,2) de legibus quibusdam Servii Tulli ad insignia regia tantum pertinentibus loquitur, quae a Tarquinio abrogatae a Bruto consule renovatae sunt.
  11. Dion. Hal. IV,75-76.
  12. Quos ex uxore gentis Vitelliae genuisse dicebatur (Titus Livius II,4).
  13. Titus Livius II,5.
  14. Georgius Dumézil (1949), Pères et fils dans la légende de Tarquin le Superbe in "Hommages à Joseph Bidez et à Franz Cumont", Collection Latomus, vol. 2, p. 77-84.
  15. Plut. Popl. IX,3-4. Dion. Hal. V,15. Titus Livius II,6.
  16. Titus Livius II,6.
  17. Bloch Raymundus, Le départ des Étrusques de Rome et la dédicace du Temple de Jupiter capitolin. In: Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 105e année, N. 1, 1961. pp. 62-71.[1]
  18. Iacobus Heurgon, 'Magistratures romaines et magistratures étrusques' in Les origines de la République romaine, Genevae, 1967, pp.97-132.
  19. Nisi post antiquam gentem exstinctam alia postea plebeia apparuit (Ant. Rom. V,18). Nam apud Dionysium (Ant. Rom. IV,81) Brutus se ipse inter patricios numerat, videlicet quia Dionysius omnes consules tunc patricios fuisse ducit.
  20. Dion. Hal. Ant. Rom. VIII,79. Titus Livius II,41.
  21. Ant. Rom. V,8. Vide etiam Plut. Popl. VI.
  22. Plutarchus, Brutus I. Dio Cassius 43.45.
  23. Plutarchus, Brutus IX. Dio Cassius 44.12
  24. Appianus, Bell. civ. II,112.


Antecessores:
Lucius Tarquinius Superbus (rex)
Consul
509 a.C.n.
cum
Lucio Tarquinio Collatino
Successores:
Titus Lucretius Tricipitinus et Publius Valerius Volusi f. Poblicola