Sella

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sella[1] est supellex in qua homo sedere potest, cui sunt pars horizontalis (sedes), et plerumque quattuor pedes. Potest etiam tergum et bracchia habere. Commodorum causa pulvinos habere potest.

In lingua Latina sunt multa vocabula suppelectilem similarem significantia. Sella et sedes sunt vocabuli usus generalissimi. Sedile est verbum fere poeticum.[2] Cathedra sellam cum pulvinis et bracchiis vel sellam magistri significat. Post adventum Christianismi cathedra sellam et officium episcopi significare coepit.[3] Etiam est scamnum, generaliter sella longa, pluribus hominibus idonea.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassell's Latin Dictionary, 5th ed., s.v. "chair": "sella, sedile, cathedra".
  2. Lewis & Short, s.v. "sedile".
  3. Lewis & Short, s.v. "cathedra".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad sellas spectant.