Ioannes Lockius

E Vicipaedia
Wikidata Ioannes Lockius
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Lockius: imago
Ioannes Lockius: imago
Ioannes Lockius: subscriptio
Ioannes Lockius: subscriptio
Nativitas: 29 Augusti 1632; Wrington
Obitus: 28 Octobris 1704; Lagefara Magna
Patria: Anglia

Familia

Genitores: John Locke; Agnes Keene
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: High Laver

Ioannes Lockius[1] (natus in vico Wrington Angliae die 29 Augusti 1632; Londinii mortuus die 28 Octobris 1704) fuit philosophus Anglicus, praecipueque princeps inter empiricos sapientes Britannicos, immo vero ipse pater empirismi et sensualismi fuse habetur.

De vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Lockius adulescentiam in perniciosis turbidisque vixit temporibus Belli Civilis Anglici ac regis Caroli I capitis publicae amputationis. Iuvenis Londinii apud scholam Westmonasteriensem educatus, se totum in litteras et medicinam in Aede Christi universitatis Oxoniensis abdidit, et tricensimum et quintum annum agens ad publicam rem vehementer accessit cum nobili patrono Antonio Ashley (comite Shaftesbury futuro). Franciam nihilominus anno 1676 petivit: ibi usque in 1679 degebat. Lutetiae et Montepessulano habitavet; bis per regiones meridianas iter fecit[2] observationesque de agricultura et oeconomia ad Shaftesbury dicavit.[3] Quo anno 1682 damnato de proditione contra Carolum II regem, ipse Lockius mox inculpatus est. Ambo igitur in Angliam fugere coacti sunt, quam ob rem, Shaftesbury in Nederlandia anno insequenti mortuo, Lockius prudentius in idem regnum voluntarium consciscere exsilium esse putavit, ubi usque in annum 1688 moravit. Ipso anno impigre fecit ut Gulielmus de Orania expeditionem contra Iacobum II susciperet, quae mense Novembri anno 1688 evenit. In Angliam philosophus revertit, et a reditu suo usque ad mortem magnam operam et laboriosam scientiae et modo philosophandi scribendique maxime tribuit. Animam aegrotus domi suae emisit, septuaginta duos annos natus.

De philosophia[recensere | fontem recensere]

De ideis et de cogitatu[recensere | fontem recensere]

Lockius, pater Empirismi, "ideas" (notiones) originem trahere primam tantum ab experientia putabat, id est ab inertia mentis erga verum. Quod veritas esse interior (videlicet ad intellectum pertinens) potest aut exterior (pertinens ad naturalia et tactilia omnia), "ideae" igitur ab his proventae modibus veritatis esse possunt aut ideae sensus, quotienscumque ab experientia exteriori perveniunt aut ideae meditationis si ab animi sensibus orientur. Ambo tamen haec idearum genera ad simplices illas attinent. Mens autem non tantum iners sed simplices ideas componere inter sese atque coniungere quit creando idearum multitudinem compositarum infinitam. Ista in multitudine inveniri possunt tria genera primaria:

  • Modi, id est ideae infinitae et a sensibus sevocatae (e.g., amor, quadratum, misericordia, etc.);
  • Essentiae vel substrata vel substantiae, videlicet ideae quae existunt at quorum percipi solum signa propriaque (e.g. homo, ignis, lignum, etc.);
  • Rationes, hoc est exitus a comparationibus plurimarum idearum habiti, nexu mentis quodam inter istas imposito. Qua de re rationes sunt ideae haud necessarie certae sed vere verisimiles quidem (e.g. similitudo et dissimilitudo, causa et effectus).
Si rogaverit quis quid substratum sit cui color vel pondus spectent, respondebitur illum substratum ipsas esse partes tactiles extensasque; si quis quaesiverit cui rei spectent soliditas et firmitas, nihil responderi poterit nisi ut Indicus illus ex quo quaesiverunt, cum is Orbem terrarum ab elephante maximo substineri adfirmavisset, illam rem supra quam elephas niteretur; resposuit homo id magnam testudinem esse; sed, cum quaesitum esse adminiculum testudinem adferentem, dixit:—Supra quidquid mihi in toto ignotum—. Idea cui nomen incertum a nobis datum, id est substantia, nihil aliud est nisi fictum at ignotum substratum propriorum reapse existentium.
Ioannes Lockius, de Essentia.

Sensus scientiae est tribus modibus habitus quoniam experientia tantum ipsi sensui adfert cognoscibilia. Est mens, nec experientia, quae concordiam aut idearum oppositionem inter se intellegit, immo proximae scitu. Hic sciendi modus certissimus atque firmissimus ad hominem est vocatusque perspicuus. Tamen interdum modus sciendi esse demonstrativus potest, id est isti necesse est quasdam intermedias ideas probationes vocatas invenire veritatis, aut potius modi sciendi perspicui ostentandi gratia.

Est autem scientia quaedam certa tribus ordinibus dividua:

  • Scientia sui: cum homo cogitet de rebus dubitetque, percipi potest essentia ipsius et natura, de quibus non oportet dubitare (ipsa sunt praecepta philosophi Francici Renati Cartesii).
  • Scientia Dei: adfirmat Lockius nihil nihil efferre posse. Qua de re, si quidquid sit, id referendum ad quoddam superius est; cum non fieri potest ut revertat quis cogitans ad sempiternum, est considerandus quidam Deus aeternus, omnipotens, omnisciens, cum omnium intellegentiarum et rerum causa esset.
  • Scientia rerum: unus modus rerum sciendarum est in experientia. Sensus facultatesque hominum non tam eludere ipsos homines possunt. Quam ob rem esse fides in viribus humanis debet ad tactilia exterioraque comprehendenda mente.

De re publica[recensere | fontem recensere]

Politica de contractu sociali ac rectionem cum consensum pupuli apud ius quod alienari non potest affirmavit. Quod origo Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum facta est.

Opera maiora[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ioannes Lockius": de hoc nomine Latino, videas Epistolam de tolerantia (1689) a P.A.P.I.O.L.A. scriptam, quibus siglis "Pacis Amico, Persecutionis Osore, Ioanne Lockio Anglo" breviter dictum esse censuit J. de Clerc in Bibliothèque universelle, commentario periodico, 15 (1689): 402-412; Aloysius Antonius Verneius, De re logica. 3a ed. Olisipone, 1762 (p. 26 apud Google Books). "Iohannes Lockius": Martin Grulich, Annales theologico ecclesiastici, 1734, p. 863; Guilelmus Ludovicus Hobbhahn, Dissertatio historico-theologica de religione ... Tubingae, 1759 (p. 15 apud Google Books)
  2. Lough, ed. (1953); Tim Unwin, "The viticultural geography of France in the 17th century according to John Locke" in Annales de Géographie vol. 109 (2000) pp. 395-414 JSTOR
  3. Observations upon the Growth and Culture of Vines and Olives, anno 1679 scriptae, non ante 1766 editae: textus in editione 1823 operum hic legi potest

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum selectae
  • 1823 : The Works of John Locke: a new edition, corrected. 10 voll. Londinii: Tegg, 1823 vol. 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10
  • 1953 : John Lough, ed., Locke's Travels in France, 1675-1679, as related in his journals, correspondence and other papers. Cantabrigiae: Cambridge University Press exemplar mutuabile
  • 1993 : David Wootton, ed., John Locke: Political Writings. Londinii: Penguin Books, 1993 (Paginae selectae editionis 2003 apud Google Books)
  • 1997 : Mark Goldie, ed., John Locke: Political Essays. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1997 (Paginae selectae apud Google Books)
Eruditio
  • Anstey, Peter R., ed. 2003. The Philosophy of John Locke: New Perspectives. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-31446-1 (Paginae selectae apud Google Books).
  • Ashcraft, Richard. 1986. Revolutionary Politics & Locke's Two Treatises of Government. Princeton: Princeton University Press.
  • Ayers, Michael R. 1991. Locke: Epistemology & Ontology. Londinii: Routledge.
  • Bailyn, Bernard. 1992, 1967. The Ideological Origins of the American Revolution. Harvard University Press.
  • Brocker, Manfred. 1995. Die Grundlegung des liberalen Verfassungsstaates: Von den Levellern zu John Locke. Freiburgi: Alber. ISBN 3-495-47807-8.
  • Cohen, G. A. 1995. 'Marx and Locke on Land and Labour', in his Self-Ownership, Freedom and Equality. Oxonii: Oxford University Press. (Anglice)
  • Cox, Richard. 1960. Locke on War and Peace. Oxonii: Oxford University Press. (Anglice)
  • Chappell, Vere, ed.. 1994. The Cambridge Companion to Locke. Cantabrigiae: Cambridge University Press. (Anglice)
  • Dunn, John. 1984. Locke. Oxonii: Oxford University Press. (Anglice)
  • Dunn, John. 1969. The Political Thought of John Locke: An Historical Account of the Argument of the "Two Treatises of Government". Cantabrigiae: Cambridge University Press. (Anglice)
  • Euchner, Walter. 1969. Naturrecht und Politik bei John Locke. Francofurti: Suhrkamp Taschenbücher Wissenschaft 280, Francofurti ad Moenum. ISBN 3-518-07880-1.
  • Euchner, Walter. 2004. John Locke zur Einführung. Hamburgi: Junius-Verlag. ISBN 3-88506-600-9.
  • Falk, Francesca. 2011. "Postkoloniale Perspektiven auf die politische Philosophie: Thomas Hobbes' horror vacui und John Lockes leeres Land". In Tierische (Ge)Fährten: Historische Anthropologie 19(2):292–310.
  • Fechtner, Eduard. 2003. John Locke’s "Gedanken über Erziehung." Schutterwald iuxta Badeniam: Wissenschaftlicher Verlag. ISBN 978-3-928640-43-5.
  • Hudson, Nicholas. 1997. John Locke and the Tradition of Nominalism. In Nominalism and Literary Discourse, ed. Hugo Keiper, Christoph Bode, et Richard Utz, 283–299. Amstelodami: Rodopi.
  • Macpherson, Crawford B. 1962. The Political Theory of Possessive Individualism: Hobbes to Locke. Oxonii: Oxford University Press. (Anglice)
  • Macpherson, Crawford B. 1990. Die politische Theorie des Besitzindividualismus: Von Hobbes zu Locke. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 3-518-27641-7.
  • Marshall, John. 1994. John Locke: resistance, religion and responsibility. Cantabrigiae: Cambridge University Press. (Anglice)
  • Moseley. Alexander. 2007. John Locke: Continuum Library of Educational Thought. Londinii: Continuum. ISBN 0-8264-8405-0.
  • Pangle, Thomas. 1988. The Spirit of Modern Republicanism: The Moral Vision of the American Founders and the Philosophy of Locke Sicagi: University of Chicago Press.
  • Parry, Geraint. 1978. John Locke. Londinii: Routledge (Paginae selectae editionis 2004 apud Google Books).
  • Robinson, Dave, et Judy Groves. 2003. Introducing Political Philosophy. Icon Books. ISBN 1-84046-450-X.
  • Rousseau, George S. 2004. Nervous Acts: Essays on Literature, Culture and Sensibility. Palgrave Macmillan. ISBN 1-4039-3453-3.
  • Strauss, Leo. 1953. Natural Right and History. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Strauss, Leo. 1958. "Locke's Doctrine of Natural Law". American Political Science Review 52:490–501.
  • Strauss, Leo. 1989. Naturrecht und Geschichte. Francofurti ad Moenum: Suhrkamp. ISBN 3-518-27816-9.
  • Thiel, Udo. 1990. John Locke: mit Selbstzeugnissen u. Bilddokumenten. Reinbek: Rowohlt. ISBN 3-499-50450-2.
  • Tully, James. 1980. A Discourse on Property: John Locke and his Adversaries. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-22830-1.
  • Vaughn, Karen Iversen. 1980 . John Locke: Economist and Social Scientist. Chicagine: Chicago University Press (Paginae selectae apud Google Books).
  • Waldron, Jeremy. 2002. God, Locke and Equality. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-89057-8.
  • Woolhouse, Roger. 2009. Locke: A Biography. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-74880-3 (Paginae selectae apud Google Books).
  • Yolton, J. W., ed. 1969. John Locke: Problems and Perspectives. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Uzgalis, William. 2001/2018. "John Locke." In: Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Zuckert, Michael. Launching Liberalism: On Lockean Political Philosophy. Lawrence Kansiae: University Press of Kansas. ISBN 0-7006-1174-6.
Periodica
  • Locke Studies: An Annual Journal of Locke Research. 2002-. Opera academica de Ioanne Lockio quotannis divulgata.

Nexus interni