Editha Stein

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sancta Teresia Benedicta a Cruce
(Editha Stein)
Edith Stein.jpg

Virgo, Martyr
Natus 12 Octobris 1891
Mortuus 9 Augusti 1942
Patronus Europa
Gloriole.svg Index Sanctorum

Editha Stein, nomine regulari Teresia Benedicta a Cruce (12 Octobris 18919 Augusti 1942), sancta Catholica Romana Carmelita monacha, philosopha, feminista, martyr apud Osvecimiam in castris carceralibus nomine Auschwitz.

Editha nata est Vratislaviae (Polonice: Wroclaw) in Silesia, ex familia Iudaica Orthodoxa. Anno 1904 abiurata fide facta est atheista. In Universitate Gottingensi studuit cum Edmundo Husserl, quem secuta est in Universitatem Friburgensem in Brisgovia, ut eum adiuvaret munere functa assistentis academicae. Anno 1916 facta est philosophiae doctor (summa cum laude) illic conscripta dissertatione cui titulus "De quaestione Empathiae." Facta est socia universitatis Friburgensis.

Quaerebat autem ardenter veritatem, nam postea dixit: "hoc erat quasi modus meus orandi."

Anno 1921: apud amicos Christianos vocata et feriarum diebus apud eos vivens, in eorum bibliotheca librum invenit, quem Sancta Teresia a Avila de vita sua scripserat, et cognoscendi studio arreptum per totam noctem legit. Etiam opus Thomas Aquinas ad Theodiscam interpretata est. Mane autem, librum deponens, dixit: "Haec est veritas!"

Ubi primum baptizata est, statim volebat Carmelita fieri. At presbyter ille, qui ei consulebat, eam ab eo consilio revocavit: existimabat enim, cum esset et doctissima et piissima, eam utiliorem fore in mundo, si in universitate doceret.

Anno tamen 1933, Adolphus Hitler cancellarius factus vetuit Iudaeos docere; quare Editham universitatem relinquere oportuit. Carmelita facta est, nomine Teresia Benedicta a Cruce. Illo tempore Editha papae Pio XI frustra scripsit ut papa Nazistarum persecutiones contra Iudaeos damnaret[1].

Brevi tempore interiecto ei monasterium, quod in Germania situm esset, relinquendum fuit, ne sorores in periculum deduceret, ideoque monasterium petivit in Batavia situm. Soror eius Rosa Stein, quae et ipsa baptizata erat, cum ea venit, et in monasterio perfugium habuit.

Attamen Nazistae omnes Iudaeos interficere conati, etiam eos qui Christiani Catholici facti erant, monasterium intraverunt, ubi Editham cum sorore invenerunt abstuleruntque.

Cepit autem Editha manum sororis suae: "Veni, inquit, pro populo nostro imus."

Ad campum concentrationis[2] apud Osvecimiam - a Germanis Auschwitz appellatum - cum venissent die 9 Augusti anno 1942, statim gase venenoso interfectae sunt.

Martyr admissa est anno 1997 ac canonizata est die 11 Octobris 1998 a Papa Iohanne Paulo II deinde patrona creata est Editha Europae a Papa Iohanne Paulo II, anno 2000.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Editha Stein in Victionario.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Editham Stein spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hubertus Wolf, Papst & Teufel, Monaci : Beck, 2008, pagg. 208 et segg.
  2. David Morgan, Lexicon Latinum. [1]