Epictetus
E Vicipaedia
Epictetus (-i, m. Graece: Ἐπίκτητος) philosophus Stoicus vixit primo secundoque saeculis. Hierapoli in Phrygia natus est. Nomine Ἐπίκτητος i.e. 'adquisitus' servitudinem designante, puer Romae Epaphrodito cuidam serviebat. Anno 89, cum Domitianus princeps philosophos ex urbe expulit, Nicopolem in Epiro, regione Graeciae, fugit ubi scholam condidit. Arrianus dicta Epicteti Dissertationes (Διατριβαί) vocata edidit, quorum libri quattuor supersunt; superest quoque Enchiridion (Ἐγχειρίδιον), quod Marcus Aurelius magni aestimavit.
[recensere] Nexus externi (Graece)
- Opera in Bibliotheca Augustana
- Opera apud „The Little Sailing“
- Epicteti opera in Perseo Proposito
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |

