Virtus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Effigies Virtutis (Graece ἀρετή) Ephesi in Turcia.

Virtus (-utis, f.) (Graece ἀρετή) est dispositio quaedam morum, qua ad recte vivendum homines commoventur.

Hanc virtutis definitionem invenies in Lucilii poetae editione a Vernerio Krenkel curata, fragmentis 1342. ad 1354:

Virtus, Albine, est pretium persolvere verum
quis in versamur, quis vivimus rebus potesse,
virtus est homini scire id quod quaeque habeat res,
virtus scire homini rectum, utile quid sit, honestum,
quae bona, quae mala item, quid inutile, turpe, inhonestum,
virtus, quaerendae finem rei scire modumque,
virtus divitiis pretium persolvere posse,
virtus, id dare quod reipsa debetur honori,
hostem esse atque inimicum hominum morumque malorum,
contra, defensorem hominum morumque bonorum,
hos magni facere, his bene velle, his vivere amicum,
commoda praeterea patriai prima putare,
deinde parentum, tertia iam postremaque nostra.

Etiam Marcus Tullius Cicero dixit apud "Pro A. Licinio Archia Poeta Orationem" de virtute:

"An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquernut, consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus, summis ingeniis expressam et politam?"

Septem virtutes importantissimae theologia catholica habet, quarum tres theologales vel theologicae et quattuor cardinales dicuntur, deinde pleraeque virtutes humanae sunt.[1]

Nota[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]