Ludovicus Wittgenstein

E Vicipaedia

Ludovicus Wittgenstein
Ludwig Wittgenstein
Ludovicus Wittgenstein
Wittgenstein Swansea anno 1947
Natus 26 Aprilis 1889
Vindobonae
Obiit 29 Aprilis 1951
Cantabrigiae

Ludovicus Wittgenstein (natus familia Iudaica Vindobonae die 26 Aprilis 1889 - mortuus est Cantabrigiae Anglia propter cancerem die 29 Aprilis 1951) fuit philosophus Austriacus, qui multa de logica et philosophia linguae scripsit.

Philosophandi novam viam multis monstravit;
rationem ex vinculis orationis vindicandam esse
et rerum naturam sic magis magisque pernosci
sensit atque exemplis docebat.

Index

[recensere] Vita

Domus Ludovici Wittgenstein

Ludovicus divitissima familia officinarum magistri Caroli Wittgestein et uxoris suae Leopoldinae natus est. Ab anno 1903 Ludovicus, qui antea domo sua a magistro didicerat, Lentiae apud eandem scholam Adolphi Hitler studuit.

Anno 1908 Berolini ut machinator doctoris insigne consecutus est et postea in Angliam (Mancunium et Cantabrigiam) iit ubi multa opera Bertrandi Russell et praecipue librum Principia Mathematica legit et alacriter logicae fundamentis studuit.

Postquam in Bello Orbis Terrarum I pugnaverat, Wittgestein clarissimum opus eius tractatum Logico-Philosophicum scripsit. Illo tempore opus tamen exitum non habuit, nam postea Wittgestein ut mathematicae magister et ipse horti cultor operam dedit.

Anno 1929 Cantabrigiam rediit, ubi anno 1939 philosophiae professor creatus est, quamquam inter Bellum Orbis Terrarum II simul in valetudinario Londinii sponte operam dedit. Anno 1947 docendi desistitit quia se solus studiis dicare voluit. Ab anno 1949 morbo laborante, Wittgestein Cantabrigia die 29 Aprilis 1951 obiit.

[recensere] Opera praecipua

Wittgenstein vivente unum opus Tractatus Logico-Philosophicus promulgatus est, alia opera postuma edita sunt:

  • Logisch-Philosophische Abhandlung, Annalen der Naturphilosophie, n° 14 (anno 1921)
    • Tractatus Logico-Philosophicus, (anno 1922)
  • Philosophische Untersuchungen (Investigationes philosoficae, anno 1953)
  • Bemerkungen über die Grundlagen der Mathematik (anno 1956)
    • Remarks on the Foundations of Mathematics (anno 1978)
  • The Blue and Brown Books , (anno 1958)
  • On Certainty (anno 1969)
  • Philosophische Bemerkungen, ed. a Rush Rhees (anno 1964)
    • Philosophical Remarks (anno 1975)
  • Vermischte Bemerkungen (anno 1977)

[recensere] Lege etiam

  • Ray Monk, Ludwig Wittgenstein: the Duty of Genius, (vel Italice. Wittgenstein. Il dovere del genio), anno 1991
  • Brian McGuinness, Young Ludwig: Wittgenstein's Life, 1889-1921, ISBN 0-19-927994-2, anno 2005
  • S. Soleri: Note al Tractatus logico-philosophicus di Wittgenstein, Bibliopolis, Neapolis anno 2003.
  • Kimberley Cornish: The Jew of Linz. Hitler, Wittgenstein and the Hidden Battle for Control in the 20th Century, anno 1998

[recensere] Nexus externi


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!