Sextus Empiricus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imago ex numismate aereo

Sextus Empiricus fuit philosophus Graecus qui medio vel exeunte saeculo secundo floruisse videtur. Artem salutarem professus est. Scripsit Pyrrhoneion Hypotyposeon libros tres, quibus omnem Scepticam rationem complexus est. Generalem Scepticismi tractationem absolvit libro primo, specialem libris secundo et tertio. Etiam undecim scripsit libros qui "adversus Mathematicos" inscribuntur; quibus libris est uberrimus philosophiae Graecorum fons.

Sextus semper Dogmaticos confutare, et eodem tempore aequalitatem contrariarum rationum ostendere conatus est. Cum duplici Dogmaticorum genere conflictandum erat: cum eorum, qui omnia, tum qui nihil comprehendi posse adseverebant. Igitur modo unius partis adfirmandi adrogantiam confutare debebat, modo alterius negandi temeritatem compescere. Et quas rationes modo profligaverat, easdem rursus suscipit, ut alteram partem repelleret.

In fastigio doctrinae suae posuit, ut ceteros philosophos scepticos, adsensum cohibere de omni re dubia ac incerta. Obtemperans humanae imbecillitati phaenomenorum et coactarum modo affectionum adsensum admittit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]