Avicenna
E Vicipaedia
Avicenna (Persice/Arabice: أبو علي الحسین ابن عبدالله ابن سینا abū ‘alī al-ḥusayn ibn ‘abd allāh ibn sīnā) (natus anno 980 prope Bocharam - mortuus anno 1037 Ecbatanis) fuit medicus, physicus, philosophus, iuris prudens, mathematicus, astronomus et alchemista Persicus.
[recensere] Vita
Avicenna natus est anno 980 in urbe Afsana prope Bocharam, quae tunc pars erat Imperii Persici Samanidarum. Quamquam pater eius, qui Bactris ortus erat, Sectam Siiticam septenariam sequebatur, Avicenna se ipse Siitam duodenarium confitebatur. Bocharae iustitia, logica, philosophia, religione islamica et deinde medicina educatus, duodeviginti annos natus ibi servitium iniit regum Samanidarum, qui ei bibliothecae suae copiam fecerunt. Patre anno 1002 defuncto et imperio Samanidarum eodem fere tempore everso Avicenna patria sua decessit et Mamunis Chorasmiae principis servitium iniit. Hinc anno circiter 1008, ne Machometo Ghasnavidae servire cogeretur, profectus, annos subsequentes per terras Persicas circumiit. Anno 1012 Qabum Hyrcaniae regem petiit, quem ut ipse litteris et scientiae devotum esse audiverat. Qabo mox a rebellibus interfecto ibi tamen ob gravem morbum moratus amicitiam fecit cum Sorsano iuvene, quem sibi discipulum adiunxit. Postea in urbe Rhagis consedit, ubi opera sua Canonem Medicinae et Sanationem coepit. Tum iit Ecbatana, ubi servivit amiralem Samsud-Dawahla et factus est vezirus. Postquam Avicenna a militibus amiralis invidiae causa fugatus est, iit in urbem Aspadana, et postea, anno 1037, de vita decessit Ecbatanis.
[recensere] Opera praecipua
- Liber primus Naturalium. Tractatus primus. De causis et principiis naturalium Louvain: Peeters Publishers 1992.
- Liber primus Naturalium. Tractatus secundus. De motu et de consimilibus Louvain: Peeters Publishers 2007.
- Liber tertius Naturalium De generatione et corruptione Louvain: Peeters Publishers 1987.
- Liber quartus Naturalium De actionibus et passionibus qualitatum primarum Louvain: Peeters Publishers 1989.
- Liber de anima, seu Sextus de naturalibus I-III Louvain: Peeters Publishers 1972.
- Liber de anima, seu Sextus de naturalibus IV-V Louvain: Peeters Publishers 1968.
- Liber de Philosophia prima sive scientia divina. I-IV Louvain: Peeters Publishers 1977.
- Liber de Philosophia prima sive scientia divina. V-X Louvain: Peeters Publishers 1980.
- Liber de philosophia prima sive scientia divina.Tractatus I-X. Lexiques Louvain: Peeters Publishers 1983.
- Codices Louvain: Peeters Publishers 1994. Codices descripsit M.-T. d'Alverny. Addenda collegerunt S. Van Riet et P. Jodogne
- Canon medicinae (القانون في الطب al-qānūn fī-l-ṭibb)
- Sanatio (الشفاء aš-šifā’)
[recensere] Nexus externi
- Gutas, D., 'Avicenna' in Encyclopaedia Iranica 3.1, Londinii 1989 (Anglice)
- O'Connor, J.J. & E. F. Robertson, 'Abu Ali al-Husain ibn Abdallah ibn Sina (Avicenna)' (1999) in The MacTutor History of Mathematics archive (Anglice)
- 'Ibn Sina (Avicenna)' (2007), cum indice operum eius, in Islamic Philosophy Online' (Anglice)
- Avicenna on the subject and the object of metaphysics (Anglice)

