Basilius Bessario

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum generale cardinalis
Basilius Bessario
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Johannes Bessarion aport012.png
titulus
Ss. XII Apostoli
Natus 2 Ianuarii 1403
presbyter ordinatus die ignoto
episcopus nominatus anno 1437
Cardinalis promulgatus 18 Decembris 1439
a papa Eugenio IV
Mortuus 18 Novembris 1472
Pagina officialis Sanctae Sedis

Basilius Bessario, Graece Βασίλειος Βησσαρίων (Trapezunti natus die 2 Ianuarii 1403 – mortuus est Ravennae die 18 Novembris 1472) fuit Ecclesiae Romanae cardinalis, qui Gemisti Plethonis, Neoplatonici noti, discipulus erat et anno 1438 cum Ioanne VIII Palaeologo, imperatore Constantinopolitano, ad Florentiam iter fecit. Bessario in Italia mansit et Patriarcha titularis Constantinopoleos a Pio II papa est creatus, quam sedem simul cum Georgio Scholaro quondam inimico eius tenebat. Post mortem Bessarionis Bibliotheca Marciana Venetiae magnum codicum Greaecorum numerum obtinuit donationis causa. In Ecclesia Sanctorum Apostolorum Romae sepultus est.

De eo dictus est: inter Graecos, Latinissimus, inter Latinos, Graecissimus[1].

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Basilius Bessario apud Vicifontem.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tanner, The Raven King: Matthias Corvinus and the Fate of His Lost Library , pag. 37