Roman numeral 10000 CC DD.svg

Recuperatio Hispanica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hoc campanarium olim minaretum fuit. Etsi plurimae meschitae funditus deletae sunt nonnulla minareta campanis superimpositis campanaria facta sunt.

Recuperatio Hispanica (Hispanice et Lusitane: Reconquista, ([rekoŋˈkista], Arabice: الاسترداد, al-ʼIstirdād) designat expugnationem Ibericae paeninsulae per successores Christianos regni Visigothorum. Cum initio inter annos 711–719 exercitus islamici ex Africa traiecti (imprimis Arabes atque Mazicani [vel Berberes] ) regnum Visigothum evertissent totamque fere paeninsulam subiecissent paucis annis post in Asturia motus terrae olim Christianae recapiendae ortus est, qui cum iam anno 718 inciperet solum conclusa est 1492, quo anno subactum est regnum Granatae.

Quamquam hodie late disseminatum est, nomen Reconquista temporibus mediae aevii nondum inventum est, sed aetate recentiori in Francogallia ortum est. Sesnandus Davides in scriptis suis anno 1080 eo nomine primo usus esse putatur. Quamquam tempora recuperationis saepe pro bello continuo inter Christianos et Musulmanos habentur, revera potius assidua certamina utriusque factionis inter se aestimanda sunt.

Conspectus[recensere | fontem recensere]

Aetatem Recuperationis tres fere in partes dividere possumus, quarum prima ex seditione anni 718 usque ad expugnationem Toleti, urbis capitalis veteri regni Visigothi, anno 1085, secunda autem, qua studium Christianorum per expeditiones Musulmanicas ex Africa septentrionali inceptas vix suppressum est, inter annos 1086–1212, tertia denique, in qua Musulmanis exiguum iam spatium paeninsulae, praecipue tractus circa Granatam, remansit, inter annos 1213–1492 communi opinione dimetuntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Exordium[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Hispania Visigothica

Veri 711 Mazicani ducente Taric Abenciet prope montem Calpe (qui hodie Gibraltar dicitur) naves descenderunt, ut regnum Visigothum ex fere 5. saeculo in Hispania exstans subicerent. Visigothi mense Iulio anno 711 in proelio apud Transductos Promontorios gesto victi sunt, rex eorum Rodericus trucidatus est. Usque ad annum 719 Mauri totam paeninsulam fidei suae subegerunt. Inter nobiles Visigothos, qui potestatem superiorem Musulmanorum agnoscentes cum eis pacti sunt, fuit quidam Pelagius princeps Asturiae, qui cum ea regio tunc a Munuza quodam Musulmano coerceretur, controversia de quibusdam nuptiis orta seditionis se ducem praefecit ratus se in faucibus Asturiae contra Musulmanos pugnaturum esse. A comitatu suo rex (aut princeps) electus anno 722 in proelio apud montem Ausevae Musulmanos vicit, inde postea regnum Asturorum initium cepit.

Inter annos 719 et 725 Musulmani Pyrenaeum saltum transcendentes Septimaniam invaserunt atque obsiderunt, regio prope Narbonem sitam, quae olim ad regnum Visigothorum pertinuerat. Cum quidem etiam regnum Francorum aggreddi ausi sunt Carolus Martellus eos anno 732 proeliis apud Turones atque Pictavium devicit, etiamsi Arabes Septimaniam usque 759 obsederunt.

Initium (usque 1085)[recensere | fontem recensere]

Regnum quod dicitur al-Andalus anno 910

Iam 8. saeculo principibus Asturiae regnum suum amplificare Musulmanosque Gallaecia expellere contigit. Volventibus annis reges Christiani usque 11. saeculum magnae partis paeninsulae potiti sunt, etsi simul rationes inter regnos utriusque fidei florebant atque interdum amicitia iuncti pacem agebant. Exempli grati primus rex regni Navarrae gente Arabo Benikazorum Tutelae ortus est. Notissimus omnium ea liberalitate utentium est Rodericus Didaci, qui aliquotiens foedum cum Musulmanis iniret.

Christiani apostolum Iacobum (Hispanice Santiago) sanctum patronum putabant, quod eo favente in proelio apud Clavicum (844) magnam victoriam patraverint. Mox cultus eius, cuius cognomen Matamoros (i.e. Maurifex) significationem eius ut exemplum militare indicet, tota in Hispania valebat. Cum dictum sepulcrum eius Compostellae praecipuus locus devotionis peregrinatiumque esset Christiani cladem anno 997 ab imperatore Almansuro acceptam, qui urbem spoliari atque demoliri iussit, aegre tulerunt, etiamsi reliquiis sancti ipsi pepercit. Imperator defunctus (1002) Christianis commode convenit, quod fines eorum amplificare dominiumque Maurorum etiam amplius minuere potuerunt.

Ambiguitas (1086–1212)[recensere | fontem recensere]

Cum initio impeto Christiano partes propter vastationem inanitatemque Musulmanis minoris momenti affectae essent ineunte 11. saeculo etiam provinciae uberiores post expugnationem Barbatii (1064), post obsessionem Toleti (1085) vero summo in discrimine venerunt, quod Christiani nunc etiam Vandalitiam ipsam minari videbantur. Necessitate coacti Musulmani anno 1086 Almoravides, stirps ex Africa septentrionali orta, auxilium rogaverunt, ut sibi milites fungerentur. Almoravides autem ad bellum sacrum vocantes, etiamsi processum Christianum brevi tempore retardaverunt, mox rerum potiti sunt.

Cum aetate media etiam religiositas utriusque factionis augeretur principes passim se pro fide sua pungare animadvertunt. Ordines militares more Templarorum, e.g. Militia Sancti Iacobi, Militia Calatravae vel Ordo militiae de Alcantara et Ordo Montensis, natae sunt, etiam papae iterum atque iterum expeditiones sacras in paganos terras incipiendas esse monuerunt.

Discrimen, quo Christiani dominationem maximae partis paeninsulae adepti sunt, fuit proelium apud Navas Tolosae 16. Iulii 1212 gestum. Exercitus regni Castellae, Navarrae, Aragoniae atque Regni Legionensis, praeterea copiae Francogallicae imperatore Alphonso VIII Almoados devincit.

Exitus (1213–1492)[recensere | fontem recensere]

Post expugnationem Cordubae (1236) et Sevillae (1248) per regnum Castellae, Valentiae (1238) per regnum Aragoniae totiusque litoris meridionalis Lusitaniae (1250) per Portugallium regnum etiam urbes Murcia et Granata in potestatem Christianam redacta sunt anno 1262 ubique in Vandalitia adiuvantibus sultanis Marocanis tumultus exarserunt. Murcia iterum per Aragoniam expugnata omnium sultanatorum is regnum Granatae cliens Christianus tantum superfuit.

Anno 1340 copiae Hispanicae, Francogallicae et Lusitanae in foedere iunctae expeditionem in Europam a sultano Abuasan auxiliandi Musulmanos Hispanicos causa inceptam suppresserunt.

Mahometus XII anno 1492 Granatam in potestatem regni Hispanici dedit.

Etiamsi vires regni Castellae ad Granatam expugnandam suffecerunt, sed reges se potius vectigalia imponere rati sunt, quod praecipue per mercaturam cum Musulmanis Granatae magnam copiam auri Africani cumulaverunt.

2. fere Ianuarii 1492 ultimus sultanus Musulmanus, Mahometus XII, potestati Ferdinandi II et Isabellae I (Los Reyes Católicos, ‚Reges Catholici‘) succubuit. Eodem anno Edictum Granatense proposuerunt, quo decernetur Iudaeos sub dicione eorum esse expulsuros nisi usque certam diem ad Catholicam fidem converturi essent.

Posterioritas[recensere | fontem recensere]

Propagatio sancti belli in America expugnanda civitatibus Hispanicis valde profuit. Recuperatio capta Hispania finem non habuit, verum etiam Melilla (1497) et Oran (1509) ad litora Africae sitae occupatae sunt.

Relicti Mauri et Hebraei in Hispania saeculis 15 et 16 gradatim coacti sun, ut baptizarentur. Isti Conversos nominati (Morisci) ab Sacra Inquisitione inter annos 1478–1482 instituta severe persecuti sunt, quod oeconomiae Hispaniae valde detrimento fuit.

Recuperationem quotannis festis (Moros y Cristianos) et spectaculis pyrotechnicis commmemoratur. Maximi momenti sunt festa Villenae et Alcodii (Hispanice Alcoy) celebrata.

Factiones in Hispania mediae aetatis[recensere | fontem recensere]

  • Mosarabes Christiani appellati sunt, qui sub imperio Musulmano in Andalusia vivebant. Nonnulli eorum, dum Christiani persecuntur, in regna septentrionalia egressi sunt.
  • Molliti: Christiani, qui paulo post expugnationem Hispaniae per Musulmanos converterunt.
  • Renegati: singuli Christiani, qui accepta Musulmanica fide contra Christianos pugnaverunt
  • Muticari: Musulmani, qui in terris iam a Christianis captis manebant. Progenies eorum ex anno 1492 Morisci nominati sunt.
  • Morisci (Hispanice: Moriscos): Mauri, qui finita recuperatione in Hispania manserunt Cattolicamque religionem adoptaverunt.
  • Marani (Hispanice: Marranos): nomen contumeliosum, quo Conversos (‚Conversi‘), plerumque Iudaei, qui etsi ad Christianam religionem conversi iterum atque iterum a conquistoribus Sanctae Inquisitionis persecuti sint, passim appelati sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]