Tenor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Usitatus tenoris ambitus.

Tenor in musica est acutissimum vocum genus virile, supra vocem baritonii. Tenor tonos inter C octavo sub medio C (C3) et C octavo super medio C (C5) amplectitur. Grave extremum est fere B♭2 (duobus B♭ sub medio C); altum extremum, duobus F super medio C (F5).[1]

Tenor in polyphonia inter annos 1250 et 1500 nomen adeptus est a verbo tenendo, quod cantum firmum tenebat aut probabilius quod structuram harmonicam contrapuncti tenebat. Saeculo XV vocem virilem ambitus definiti significare coepit.[2]

Praeclari tenores[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. James McKinney, The Diagnosis and Correction of Vocal Faults (Genovex Music Group, 1994, ISBN 978-1-56593-940-0).
  2. David Fallows, et al., "Tenor", Grove Music Online in Oxford Music Online.


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!