Borussia Orientalis

E Vicipaedia
(Redirectum de Borussia orientalis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Borussiae orientalis inter bella per totum orbem terrarum gesta fines

Borussia Orientalis (vocata etiam Borussia ducalis in vetere Regimine usque ad 1791um annum) fuit antiqua provincia Borussiae ad ripas maris Baltici sita. Cuius caput erat Regiomontium (antea Königsberg, nunc Kaliningrad), qua ab urbe tamquam e semine antiquissimo harum finium tota compago crevit. Regiomonti primus rex Borussiae coronatus est anno 1701.

Post bellum prius per totum orbem terrarum gestum Borussia orientalis divisa est, non magna parte et quidem septentrionali trans Memelium amnem sita abscisa. Quod territorium Memelicum ab anno 1923. Lituaniae pars est, annis quidem a 1923. ad 1939. foedere coniuncta, annis autem post 1945. integralis.

Reliqua et quidem maior pars Borussiae orientalis post bellum alterum per totum orbem terrarum gestum incolis paene omnibus commutatis divisa est in partes duas, quarum, quae ad meridiem spectat, Poloniae pars integralis, quae ad septentriones vergit, Russiae regio Calininopolitana est facta, immo nomine Borussiae deleto. Quae regio interposita Lituania cum agro Russico ita non cohaeret, ut aliquod Borussiae orientalis vestigium etiamnunc in finium eius regionis descriptione remanserit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]