Roman numeral 10000 CC DD.svg

Universitas Stanfordiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Turris Hooveri

Universitas Lelandi Stanfordi Iunioris, saepe Universitas Stanfordiensis, est universitas privata Americana. Universitas Stanfordiensis (Stanfordi, iuxta oppidum Palum Altum ("arbor alta"), Californiae) se agit cor Vallis Siliconis et geographicum et historicum. Famosissimam et notissimam apud universitates mundi esse existimatur, praeeminens studi et ludi.

Historia[recensere | fontem recensere]

Dictum universitatis est "Die Luft der Freiheit weht," quod germanice "aura libertatis spirat" redditur. Fons dicti est prolatio Latina Hutteni (Ulrich von Hutten), qui Reformationem Ecclesiae laudens scripsit, "videtis illam spirare libertatis auram." [1]

Universitas condita est anno 1885 gubernatore Californiae Lelando Stanfordo et uxore Ioanna, et secundum filium mortuum Lelandum Iuniorem (1868-1884) nominata. Apud cognoscentes et amicos Universitas "fundus" appellatur; hoc agnomen ostendit originem scholae esse fundum equinum Stanfordorum.

Aedificia antiqua universitatis structa sunt Carolo Allertonia Coolitia per rationem neo-Romanam doctoris sui Richardsoni, plenam aedificiis lapideis conexis porticibus arcuum semicircularium. Sequuntur aedificia recentiora rationem colonicam Hispanicam saepe in California inventam, ferentia tecta tegulis rubris. Narratur tecta rubra electa esse ut filius Lelandus pulchrum visum de caelo intuitus sit.

Stanfordiensis Particularum Accelerator[recensere | fontem recensere]

Stanfordiensis particularum acceleratoris imago.

Notum est hanc universitatem habere magnum particularum accelerator SLAC vocatum, quod quam plurimos experimentos ad physicam particularum minimarum pertinentes iam annis multis optime efficit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Universitas Stanfordiensis spectant.