Cuicul

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cuicul via Romana

Cuicul fuit antiqua urbs Romana Numidiana, quae hodie -in Algerii regione Kabyleiā sita- Djémila (Arabice: ‏جيميلة‎ Dschīmīla) appellatur. Eius ruinae ex anno 1982o pars patrimonii mundani societatis educativae scientificae culturalis nationum unitarum est. 900 metra super mare in Wilayā (provinciā) Setife est sita. Quae colonia in promunturio est inter Vadia duo.

Historia[recensere | fontem recensere]

Cuicul primitus colonia Berberica fuit, quae Nervā imperatore sub primi post Christum natum saeculi fine colonia veteranorum Romana facta est. A saeculo altero usque ad saeculum quartum floruit. Copiam suam maxime ex agricultura capiebat, quippe Numidia vel Africa septentrionalis, quam hodie appellamus, propter caelum tunc umidiorem imperii Romani frumentarium habebatur.

Progrediente tempore loca exaedificata amplificata sunt, ultimum circa annum 400um. Eo tempore vicus Christianus, quem dicunt, cum ecclesiā duplice, baptisterio, episcopi residentiā exstructus est. Anno 455o in Vandalorum dicionem subiecta annis 533o/534o ab Imperio Orientali capta est. Anno 553o ultimum Cuiculis mentio est facta, sed et postea, usque dum saeculo septimo posteriore ab Arabibus capta est, ibi homines habitavisse verisimile est.

Hodie quoque Cuicul episcopatus titularis Catholicae ecclesiae est.

Ruinae[recensere | fontem recensere]

Exstant duo fora, basilicae complures, templa, ecclesiae Christianae, arcūs triumphales domusque privatae exornatissimae. Ea urbs exemplum rationis habetur qua Romani urbem consilio factam montibus adaptaverint.

Templum Septimio Severo Imperatori (193-211 p.Chr.n.) uxorique eius Iuliae Domnae dedicatum optime servatum est. Illius Filius Caracalla (211-217) anno 216o arcum fieri iussit.

Excavationes primae anno 1909o coeptae usque ad annum 1957 continuatae sunt. Inventa maximi momenti, inter quae sunt opera tessellata magna, in musaeo Djemilensi exhibentur.

Periculo his ruinis et tempestates sabulosi sunt et lapidum in novas habitationes faciendas usurpatio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cuicul spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!