Voyager 1
Voyager 1 (Latine sit "Viator I") est speculatrum spatiale, a NASA emissum die 5 Septembris 1977 ad Systema exterius Solare et medium interstellare explorandum. Iam (anno 2013) iter persequitur annos 35.[1] Mandata etiam accipit dataque ad Deep Space Network remittit. Die 3 Februarii 2013 a nobis distetit circa 123 ua, i.e. circa 18 500 000 000 km.[2] Est igitur omnium rerum ab hominibus factarum a Terra Matre remotissima.
Recenter Voyager 1 heliovaginam transivit, quae est stratum ultimum heliosphaerae. Iam die 15 Iunii 2012 eruditi NASA rettulerunt Voyager 1 ad spatium interstellare mox intrare et a Systemate Solari abscedere.[3] Die 25 Augusti 2012 Voyager 1, a Sole 121.7 ua distantem, limitem transiisse heliosphaerae satis constat: eo die intensitatem radiorum cosmicorum anomalorum et galacticorum, a speculatro receptorum, subito mutavisse.[4]
Index |
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Jonathan Amos, "Particles point way for Nasa's Voyager" apud BBC News (15 Iun. 2012)
- Timothy Ferris, "Timothy Ferris on Voyagers' Never-Ending Journey" in Smithsonian Magazine (Mai. 2012)
- W. R. Webber, F. B. McDonald, "Recent Voyager 1 data indicate that on August 25, 2012 at a distance of 121.7 AU from the Sun, sudden and unprecedented intensity changes were observed in anomalous and galactic cosmic rays" in Geophysical Research Letters (20 Mar. 2013)
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Voyager 1 spectant. |