Ioannes Dominicus Cassinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Dominicus Cassinus

Ioannes Dominicus Cassinus Genuensis (natus in Liguria 8 Iunii, 1625 - obiit Lutetiae 14 Septembris 1712) erat Italicus astronomus priscus et machinator.

Astronomia[recensere | fontem recensere]

Cassinus astronomi munere apud Observatorium Panzanum ab anno 1648 usque ad 1669, astronomiae professoris apud Bononiense Archigymnasium fungebatur. Anno autem 1671 factus est director Observatorii Regii Lutetiae.

Cum Hook famam habet inventionis Maculae Magnae Iovis (~1665). Cassinus primus quattuor Saturni lunas, necnon invenit Divisionem Cassini (1675). Circa 1690 primus revolutiones differentiales macularum Iovis observavit.

Anno 1672 Ioannem Richerium collegam suam Caiennam in Guianam Francicam misit, ipse Parisiis manens. Ambo eodem tempore observationes Martis fecerunt, et cognita parallaxi distantiam computaverunt, primi magnitudinem systematis solaris serio metantes.

Cassinus etiam primus longitudinem geographicam metatus est, methodo a Galilaeo proposito usus, defectiones satellitum Iovis habens pro horologio.

Proles Cassini multi facti sunt astronomi, exempli gratia filius suus Iacobus Cassini.

Cassini specillum [1] spatiale dicatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Translatio ital. "sonda". Campanini-Carboni : Vocabolario latino-italiano italiano-latino (1961)

Links[recensere | fontem recensere]