Christianus Hugenius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christianus Hugenius

Christianus Hugenius (Batave: Christiaan Huygens) 14 Aprilis 1629 patre Constantino Hugenio natus Hagae, Bataviae, eodem loco obiit 8 Iulii anno 1695.

Hugenius lumen ex undis consistere proposuit. Anno 1665 Saturni anulos et Titanem satellitem invenit, quorum illos anno insequenti didicit ex lapidibus compositos esse.

Hortato Blasio Pascale, Hugenius librum de theoria probabilitatis scripsit, annoque 1657 in lucem dedit.

Anno 1658 librum nomine Horologium in usum navigatorum protulit.

Anno 1663 electus est sodalis Regalis Societatis. Item anno 1666 locum obtinuit apud Regiam Academiam Parisinam.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1656, De Saturni luna observatio nova (versio anglica)
  • 1658, Horologium oscillatorium (textus)
  • 1659, Systema Saturnium (textus)
  • 1698, Cosmotheoros, sive De Terris Coelestibus, earumque ornatu coniecturae (versio anglica)

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg