Dione (satelles)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Dione

Dione est satelles Saturni. Eandem fere diametrum habet atque Tethys, sed minorem albedinem. Facies Diones multis crateribus sparsa etiam rimas et saltus praebet. Color eius satellitis paene idem ac Rheae est. Sicut Tethyi etiam Dionae sunt duae satellites minores in orbitae punctis Lagrange, nempe Helene in L4 et Polydeuces in L5. Mense Octobri 2005 navicula spatialis Cassini nominata eam satellitem artius spectabit.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Dione (-es / -ae f) in mythologia antiqua est filia aut Oceani et Tethyos aut Aetheris et Gaiae. Nonnumquam Dione mater Veneris aut Venus ipsa dicitur.