Iapetus (satelles)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iapetus

Iapetus (-i, m.) est satelles octavus Saturni.

De corpore caelesti[recensere | fontem recensere]

Iapetus (pronuntiandum i:apetus) diametro 1436 km secundum magnitudinem tertium locum inter Saturni satellites tenet. Facies eius satellitis mira est: alterum dimidium faciei 40% lucis in eam cadentis reflectit, alterum tantum 4% cum nigro colore sit.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Iapetus in mythologia antiqua gigas est. Iapetus, maritus Clymenae, est pater et Atlantis et Epimethei et Promethei.