Roma condita

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Montes Romae.

Roma condita est, secundum memoriam a maioribus ad posteris traditam, die 21 Aprilis anno 753 a.C.n.

Fabulae de conditione[recensere | fontem recensere]

De Caco et Hercule[recensere | fontem recensere]

Saeculo decimo a.C.n., Latini apud vallem Fori vixerunt necnon apud montes, quod Cacus filius Vulcani in scopulo Palatini incolabat, et carnem hominum edebat. Tunc Hercules, domum cum boves Gerionis reditus, per Italiam perambulabat. Incolae auxilium eo petiverunt, et Hercules Cacum vicit. Quo facto, incolae Aram Maximam aedificaverunt, ubi Herculi coluerunt.

Aeneas et Iulus[recensere | fontem recensere]

Troia saeculo duodecimo a.C.n. vastata, Aeneas princeps et familia in Italiam fugaverunt. Cum in Latio vetere, Aeneas urbem Lavinium condidit. Saepe pugnante, amicos quaesivit inter Latinos et per Tiberim ad Septimontium pervenit. Ibi Graecum Evanderem congressus est, qui apud Palatinum montem vixit cum suis. Tunc Iulus aut Ascanius filius rex Lavinii, urbem novam condidit, et Albam Longam eam nominavit.

Romulus Remusque[recensere | fontem recensere]

Saeculo octavo a.C.n., Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium, habuit. Numitori, natu maiori, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit. Amulius Rheam Sylviam filiam Numitorie Vestae sacerdotem fecit, ita numquam filios habebat. Nihilominus, Mars eam construpavit, et Rhea filios duos genuit, Romulum et Remum

Amulius ipsam in vincula coniecit, parvulos alveo impositos abiecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua in sicco reliquit. Vastae tum in eis locis solitudines erant. Lupa, ut fama traditum est, ad vagitum accurrit, infantes lingua lambit, ubera eorum ori admovit, matremque se gessit. Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, rem animadvertit, eos tulit in casam et Accae Laurentiae coniugi dedit educandos.

Qui adulti inter pastores primo ludicris certaminibus vires auxere, deinde, venando saltus peragrare coeperunt, tum latrones a rapina pecorum arcere. Quare eis insidiati sunt latrones, a quibus Remus captus est. Romulus autem vi se defendit. Tunc Faustulus necessitate compulsus indicavit Romulo quis esset eius avus, quae mater. Romulus statim, armatis pastoribus Albam Longam properavit.

Interea Remum latrones ad Amulium regem perduxerunt, eum accusantes, quasi Numitoris greges infestare solitus esset; Remus itaque a rege Numitori ad supplicium traditus est: at Numitor, considerato adolescentis vultu, haud procul erat quin nepotem agnosceret. Nam Remus oris lineamentis erat matri simillimus, aetasque tempori expositionis congruebat. Dum ea res animum Numitoris anxium teneret, repente Romulus supervenit, fratrem liberavit, et Amulio interfecto, avum Numitorem in regnum restituit.

Deinde Romulus et Remus urbem in eisdem locis ubi expositi educatique fuerant condiderunt; sed orta est inter eos contentio uter nomen novae urbi daret, eamque regeret; adhibuere auspicia. Remus prior sex vultures, Romulus postea, sed duodecim, vidit. Tunc Romulus urbem ad Palatinum et Remus ad Aventinum conduerunt. Sic Romulus augurio victor Romam vocavit; et ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis vallum transiliret. Quod Remus irridens transilivit; eum iratus Romulus interfecit, his increpans verbis: Sic deinceps malo afficietur quicumque transiliet moenia mea. Ita solus potitus est imperio Romulus.

Relicta archaeologica[recensere | fontem recensere]

Historiae fabulosae veram conditionem Romae non narrant. De fallaciis versionis Romuli et Remi, dicitur Alba Longa non ad ripas Tiberis esse, necnon erant virgines Vestales saeculo octavo a.C.n.

Archaeologi relicta antiquissima Romana saepe apud colles et in valle Fori inveniunt. Sunt vestigia hominum saeculi undecimi a.C.n.: homines Aetatis Aeris insulam Tiberinam ut vadum usui sunt, et parvulum vicum condiderunt. Saeculo octavo a.C.n., vici duos sunt ad Septimontium, in Palatino et in Quirinale.

Hi vici in urbe singula insiderunt, ita urbs Roma surrexit. Mox, haec urbs Latinorum, quae transitum inter Graecos meridie et Tuscos septentrione, capta est a Estruscis, et re vera tunc Roma urbs fuit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carandini, A. 2000. Roma: Romolo, Remo e la fondazione della città. (Italiane)
  • Carandini, A. 2006. Remo e Romolo: Dai rioni dei Quiriti alla città dei Romani (775/750-700/675 a.C. circa). (Italice)
  • Carandini, A. 2006. La leggenda di Roma. (Italiane)
  • Forsythe, G. 2006.A critical history of early Rome : from prehistory to the first Punic War. (Anglice)
  • Raaflaub, K. A. 2005. Social Struggles in Archaic Rome: New Perspectives on the Conflict of the Orders. (Anglice)