Naxos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Naxos (discretiva)

Naxos
Νάξος
Naxos (Greece)
Naxos
Naxos
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Cyclades
Area 389.434 km²
Altitudo maxima 1001 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Demi Naxos et Cyclades minores
Locus medius Naxos urbs sive Choria
Demographia
Numerus incolarum 18188 (2001)
Spissitudo 47 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Tabula topographica insulae Naxiae
Tabula topographica insulae Naxiae

Naxos (Graece: Νάξος) sive Naxia / Nascia[1] vel etiam Axia (Neograece Αξιά) est insula maris Aegaei a Paro ad orientem versus et ab ea non nisi angusto euripo separata. Area 389.434 km²[2] Naxos est maxima Cycladum insula. Insulae orientali sunt litora ardua, in occidentem versus loca planiora patent, a septentrionibus ad meridiem montes granitici insulam transeunt, qui usque ad 1000 metra surgunt; quorum summa cacumina sunt Mons Iovis (Ζας sive publice Ζευς) et Coronus (Κόρωνος).

Secundum censum anni 2001, insulae sunt 18 188[2] incolarum, numero singulis anni temporibus maxime mutante. Locus medius ac portus publice Naxos appellatur, sed, ut multis in insulis, Chora (Χώρα) vocari solet. Urbs etiam sedes est metropolitae Orthodoxi dioeceseos Paronaxiae.

Portus Naxi urbis

Historia[recensere | fontem recensere]

Mythologia et historia antiqua[recensere | fontem recensere]

Naxos iam aetate Culturae Cycladicae inhabita erat. Tempore archaico Dionysus deus principalis colebatur, alia sanctuaria Iovi, Apolloni Cererique dedicata attestata sunt. Theseus, postquam Minotaurum vicit, a Creta Athenas rediens hic Ariadnam reliquisse dicitur, quam Naxios naturae deam coluisse constat.

Ariadne Naxi dormiens

Incolae praehistorici erant Cares, qui ab Ionibus loco suo demoti sunt.[3] Insula, quae semper unica civitas fuit, iam tempore archaico floruit: Naxii una cum Chalcidensibus (ex Euboea) anno 735 a.C.n. primam coloniam in Sicilia condiderunt (vide: Naxos (Sicilia)). Saeculo septimo diuturna bella erant cum Paro, quibus poeta Archilochus Parius sub annum 640 morte occubuit. Naxiam Cycladum tum summam imperii Deli "Colossus Naxius" et "Ambulatio leonum" marmore Naxio confecta attestantur, praeterea statua Nicandrae (circa annum 650), quae olim in Cereris templo Delphico collocata erat, hodie in Museo Archaeologico Nationali Athenarum asservatur. Delphis Naxii auctoritatem suam sphinge collocanda interposuerunt. Naxi ab hodierna urbe in meridiem versus prope ecclesiam Sancti Georgii reliquiae templi Dionysii repertae sunt, quod usque in tempus Romanum floruit, ut statuae Marci Antonii ibi inventae demonstrant.

Circa annum 550, cum populus contra nobiles possessores agrorum surrexit, quidam Lygdamen populi partes sequens progressus est, qui Pisistrato Atheniensi adiutore anno 538 tyrannidem Naxi instituit et etiam tyrannum Polycraten Samium adiuvit. Lygdame regente Naxos summum culmen fortunae assecuta est et classi Cycladas imperio tenuit. Quem Spartani anno 524 depulerunt; ex tunc magnum templum Dionysii ante portum situm imperfectum iacebat.

Anno 499, Naxos ab Aristagora tyranno Milesio oppugnata est, sed frustra (vide: Obsessio Naxia (499)). Anno 490 autem insula classe Persica Date Artapherne ducibus expugnata, sanctuaria igne deleta, incolae in servitutem redacti sunt. Anno 480 Naxii primo Xerxi regi Persarum obtemperaverunt, ante pugnam Salaminiam autem in partes Atheniensium transierunt. Insula foedus Delium ingressus est, circa annum 470 defecit et vi ab Atheniensibus subacta omnem libertatem amisit. Postea fortunas aliarum insularum Cycladum sequens Pilippo II, regi Macedonum, tum Alexandro, filio eius, et Diadochis, demum Romanis paruit.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Turris Veneta.

Saeculo septimo in insula papa Martinus I ab imperatore Constante II captus exsul fuit. Ex aetate Byzantina plurimae templa Christiana exstant, quarum multae illustribus picturis muralibus ornatae sunt; antiquissima earum est Panagia Drosiane (Παναγία η Δροσιανή, saec. 6-7) prope Mone.

Constantinopoli quarta expeditione sacra (1204) capta Venetus Marcus Sanudo, filius fratris Henrici Dandolo, re publica Veneta adiuvante anno 1207 Naxum aggressus insulam domicilium sibi constituit, ex qua Melum aliasque Cycladum insulas subegit et Ducatum Archipelagi sive Ducatum Naxium condidit, qui quamvis saepe impugnatus usque ad annum 1566 permansit. Magna castra ac moenia exstructa sunt, quarum multae reliquiae exstant. Mox autem incolae sive iteratis piratarum incursionibus sive bellis, quibus imperatores byzantini insulam recuperare studebant, fessi Cretam emigrare coeperunt; qui incolarum exitus, postquam anno 1344 Turci urbem vicos depopulati sunt ac 6000 incolarum abstulerunt, adhuc accrevit.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ducatus Archipelagi

Novum Aevum[recensere | fontem recensere]

Chair ad-Din Barbarossa.

Anno 1537 Chair ad-Din Barbarossa Naxum (aliasque insulas) spoliavit. Cum Ducatui Naxio nonnullos annos species libertatis auro emptae relicta esset, ultimus dux nomine Iacobus IV Constantinopoli in carcerem inclusus est (1564–1566). Duce mortuo ducatus orbus Ioseph Nasi, Iudaeo converso Lusitanico, pro meritis a sultano Selimo II delata, anno 1579 Imperio Ottomanico immediate subiecta est.

Cycladibus erant quaedam privilegia: Licebat campanis uti ac ecclesias aedificare, contra non licebat Turcis sedes collocare. Numerus Catholicorum accrescebat, postquam archiepiscopus ex Rhodo a Turcis capta (1522), postea etiam Iesuitae (1626) ac Capuccini (1635) insulam domicilium sibi elegerunt. Saeculo decimo septimo etiam multae familiae Venetianae Cretam a Turcis captam reliquentes Naxum venerunt et in domibus urbis superioris habitabant, se autem a Graecis in urbe inferiore (Borgo) degentibus, qui illis nihil nisi contemptui essent, ex omni parte abstinuerunt. Nobiles Imperio Ottomanico oboedientes colonos vexabant, se invicem impugnabant.

Ab anno 1770 ad annum 1774, Orlophicorum causa Russica, anno 1821 denuo Ottomanica, anno 1830 demum una cum aliis insulis Cycladum Graeca facta est.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Usque ad annum 2010 insula nomo vel praefecturae Cycladibus erat attributa et duos Demos Naxum et Drymaliam continebat. Ab anno 2011 Administratione Libello Callicratis reformata insula ad demum Naxos et Cyclades minores pertinet, qui est pars regionis Aegaei Australis.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Lapidicinae marmoris.

Latae insulae partes, praecipue loca demissa prope latus septentrionale ac in insula interiore sita, sed etiam horti vicorum montanorum, valde fecundae sunt. Imprimis poma oleraque, vinum, oleum olivaeque, frumentum (maxime hordeum) et pecus nascuntur, praeterea ex lacte producta (caseus, Iogurtum) creantur.

Ab antiquitate Marmor Naxium obtinetur; Hercinites, qua elicienda usque ad saeculum vicesimum medium maximus quaestus factus est, non iam effoditur.

Ab annis 1980 periegesis magis magisque accrescit. Cum autem aeroportus internationalis desit, insula accursu periegeticorum immodico et deversoriis maximis adhuc expers est.

Alimenta typica[recensere | fontem recensere]

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Arx sive castrum: Loco insulae medio arx a Venetianis exstruca imminet. Ex olim 12 turribus sola turris Glezos dicta exstat. Una ex olim tribus arcis portis paene integra conservata est. Intra arcem domus nobilitatis Catholicae sitae sunt, quarum una nunc museum est, quo demonstratur, quomodo Venetiani vixerint ac domus exornaverint. In campo medio ecclesiae cathedrali Catholicae ex adverso situm est Museum Archaeologicum in insula reperta ostendens.
  • Urbs civica: Circa montem, in quo castrum insidet, urbs, cuius semitae et angiporta ex Medio Aevo oriunda imprimis in vicis Burgos et Agorá per saecula paene integra permanebant, usque ad mare patet. Infra ecclesiam cathedralem Orthodoxam in vico Grotta in homonymo museo reliquiae aedificiorum a 1600 a.C.n. repetentes videntur.
  • Portara: In insula Palatia portui anteposita singula templi Dionysi a Lygdame inchoati pars sic dicta Portara, ampla opisthodomi porta saeculi sexti a.C.n. stat. Porta marmorea est altitudinis 5.95 metra et latitudinis 3.65 metra.
  • Turres habitatae: Variis locis ad insulam defendendam gravibus numerosa aedificia Venetiana castris similia (πύργος, "turris") Medio Aevo exeunte exstructa inveniuntur, quibus nobiles simul sedibus ac castris usi sunt.
Statua barbati (Dionysi?) monolithica in vico Apollona relicta (Curos Apollonae).
  • Statuae adulescentium κοῦροι dictae: Tres statuae monolithicae imperfectae magnae altitudinis, sic dicti adulescentes (κοῦροι), adhuc in lapicidinis antiquis iacent. Statuae a septimo aut sexto saeculo a.C.n. repetentes deos Apollinem aut Dionysum repraesentant, ut putatur. Quare imperfectae relictae sint a peritis disputatur.
  • Ecclesiae Byzantinae: Naxi sunt plus quam 150 ecclesiae Byzantinae, quarum fere dimidiae parti sunt opera tectoria a sexto usque ad decimum tertium saeculum, quare sunt, qui Naxum "Byzantinam Aegaei pinacothecam" nuncupent. Picturae murales Panagiae Drosianae (Παναγία η Δροσιανή) (saec. 6-7) prope Mone inter illustrissimas totius Graeciae numerantur.
  • Megalithus ac necropolis (Tsicalarium) stili geometrici (fere 1000–700 a.C.n.).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hofmann, Lexicon Universale
  2. 2.0 2.1 Naxos, Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae, Neograece [1].
  3. Hinc usque in finem historiae descriptio sequitur Lauffer (vide bibliographiam).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • M. Chatzidakis (1989): Byzantine Art In Greece – Naxos. Melissa, Athenis.
  • Vox Naxos, in: Siegfried Lauffer, ed. (1999): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum, p. 461–465
  • Agelarakis, A. (2005). The Naxos Island Archaic Period Necropolis: Archaeological: Anthropology Research Report, Hellenic Antiquities Authority. Archival Report. Naxos.
  • Luca Giuliani (2005): Der Koloss der Naxier. In: Luca Giuliani, ed.: Meisterwerke der antiken Kunst. Monaci: C. H. Beck, p. 13–27, ISBN 340653094X.
  • Dirk Schönrock (2009: Naxos. Erlangen, 4. ed., ISBN 9783899534672.
  • Γεώργιος Στυλιανού Μαστορόπουλος, Νάξος – Το άλλο κάλλος. Ελληνικές Ομοιογραφικές Εκδοσεις, Athenis. (Neograece, Anglice)

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Naxum spectant.