Cares

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cares, -um (Graece: Καρες) antiquitate pars incolarum Asiae Minoris austro-occidentalis, quorum lingua patria non erat Graeca, appellati sunt. Tempore historico imprimis in regione Caria vivebant.

Cares iam ab Homero octavo saeculo memorati sunt. Socii Troianorum fuisse traduntur. Miletum Homerus "Caricam" vocat. Secundum Thucydidem et alios scriptores antiquos (ut puta Herodotum) Cares olim Cretam et insulas Maris Aegaei inhabitaverunt nautaeque periti fuerunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Herodotus, Historiae II,57
  • Homerus, Ilias II,867


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!