Miletus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Miletus (discretiva)

Theatrum in Mileto Antiquum.

Urbs Miletus (Graece: Μίλητος) secundum litus orientale Ioniae iacet quam australissima urbium Graecarum ex quibus compositum Foedus Ionicum est atque putata est a plurisque sedes esse generis scientiae occidentalis, inter cuius incolas numeratur Thales.

Conditus[recensere | fontem recensere]

Graeci fortassis ex Athenis pervenerunt circa 1000 a.C.n ad Ioniam orientalem. Sedem iam istitutam invenerunt a Caricis Cretibusque, quo ex populo urbis nomen aestimatur originem habere, siquidem circum insulam Cretam oppidum nominatum est Miletus. Advenis unde quibus refertur Neileus imperare filius Codri regis Athenarum visum est optimum concilium incolas vi deprimere. Itaque viris caesis mulierum vitae Caricarum propagatae sunt ad proles procudendas, quippe defuit Graecis feminas ferre. Colluvionem gentium aevitas secunda sic attulit Graecorum Caricarumque in Mileto. Inuria facta, uxores caesorum iam pellices cenitare apud occisores vitaverunt nec collocutae sunt cum victoribus.

Colendi locus a recentibus electus iacuit super collem ut factus sit acropolis. Sedes nova constituta feliciter est iuxta mare, per quod auctura Miletus esset divitiis. Urbis a tergo etiam collina prebuit ad depascenda pecora regiones.

Australissima Miletus omnium sedium Graecarum duodecim institutae quae erant secundum litus Ionicum, potest inter quas nominare Ephesus Phocaea Teosque, erat. Apollinis etiam delubrum antiquum prope sedit apud vicum Didymam, quo fatum fecit Apollo Didymaeus.

Floret Miletus[recensere | fontem recensere]

Nisi sunt Miletides mari pro mercatura. Distincta praecipue Melitus inter urbes antiquae Graeciae propter hoc, quod Miletides erant principes omnium qui nummos cuderunt. Circa 700 a.C.n., cum civitate Lydia, nummos ex electro Miletides cudere coeperunt. Monetarius imprimis nomen suum in nummis cusavit.

Saeculo septimo a.C.n. Miletides exploratores etiam miserunt in Pontum Euxinum, super cuius litora sedes XLV instituerunt. Tam potestatem maris Miletides tenuerunt, ut non fracti sint impetibus Lydiae continuis inter hoc saeculum. Murus aedificatus est ut oppugnatores repelleret. Herodotus fabulam (I.ixx) narrat ut, deae templo Athenae Milesio a comitatu exciso Lydorum, repente gravescebat regis Lydiae valetudo Allyatis, qui vehementer ab Pythia ipsa consilium petebat. Consultum mandavit oraculum templum profanatum esse reficiendum. Cui quidem ita paruit Allyates, ut duo pro uno templa statuerentur.

Miletum primo paucarum habuere familiarum nobilitas, nomina quarum etiam apparent apud Athenas nobiles (quod firmitatem dat fabulae Neilei aut alicuius ex Athenis conditoris). Thrasybulus, secus pacem cum Lydia factam atque rebellione peracta circa 630 a.C.n., iam rex imperium cepit. Scimus a rebus archaeologicis Thrasybulum in nummis nomina monetariorum cum leone picta commutare, munere illo abolito.

Thales[recensere | fontem recensere]

Putatur generaliter primus philosophorum esse Graecorum Thales. Certe princeps erat apud Miletides.

Incolae Noti[recensere | fontem recensere]