Nisyros

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nisyros
Δήμος Νισύρου (Νίσυρος)
Nisyros (Greece)
Nisyros
Nisyros
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Cos
Area 50.055 km²
Numerus incolarum 928
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 19 incolae per km²
Latitudo 36° 35' N
Longitudo 27° 10' E
Sedes administrativa Mandracium
Pagina interretialis www.nisyros.gr
Dimos Nisyrou.png
Situs Nisyri in regione Aegaeo Australi
Photographema insularum Nisyri demi a satellite factum (ab ima parte dextra sensu horario): Nisyros, Pachia, Pergusa, Hyalium, Strongyle.

Nisyros (f. sg., Graece Νίσυρος) est insula Graeca a Coo ad meridiem versus, in catena insularum Dodecanesi comprehensa. Una cum nonnullis insulis minoribus non habitatis est etiam demus regionis Aegaei Australis.

Secundum censum anni 2001 Nisyro erant 948 incolae. Libellus Callicratis (2010) 928 incolas indicat. Area insulae est 41 263 chiliometrorum quadratorum[2], omnis demi area 50 055 chiliometrorum quadratorum.

Situs et loci natura[recensere | fontem recensere]

Insula Nisyros in Aegaeo mari austro-orientali fere 17.5 chiliometra a Chersoneso Cnidia (Aesiae Minoris) in occidentem versus sita est. Ab insula Coo circiter 16.5 km distat, a Telo fere 17 chiliometra.

Insulae plus minusve rotundae diametros est 8 km. Litus in occidentali et meridiana insula admodmum arduum est, in parte meridiana praerupta cum parvis sinibus commutantur. Litora septentrionalia ac orientalia pluribus parvis planisque sinibus arenosis intermittuntur.

Media insula est caldera diametri 3.8 km. Calderae margo plus quam 250 m surgit, summum culmen 588 m oritur. Caldera occidentalis ac boreo-occidentalis quinque tholis vulcanicis constat, quorum Prophetes Elias (Προφήτης Ηλίας) 698 m est summus insulae mons. In Caldera austro-orientali est zona geothermalis crateris limosis ac fumariolis repleta.

Extra calderam in austro-orientalem versus summum culmen est tumulus Karabiotes (Καραβιώτης) 539 m.

Insulae Nisyri demi[recensere | fontem recensere]

Nomen Latinum Nomen Graecum Area km²
Nisyros Νίσυρος 41,263
Strongyle Στρογγύλη 0.217[2]
Hyalium Γυαλί 4.558[2]
Sanctus Antonius Άγιος Αντώνιος
Pergusa Περγούσα (Περγούσσα) 1.169[2]
Pachia Παχειά (Παχιά) 1.184[2]
Kandeliussa Κανδελιούσσα 1.363[2]

Vici[recensere | fontem recensere]

Aspectus vici Mandracii a castro in insula Nisyro

Locus medius Mandracium (Μανδράκι) in litore insulae septentrionali situs est. Mandracio imminet arx fratrum Hospitalariorum, quae saeculo decimo quarto loco aedificiorum antiquorum exstructa est et ecclesiam byzantinam Panagia Speliane (Παναγιά Σπηλιανή) amplectitur. In occidentem versus est antiqua acropolis (Παλαιόκαστρο) a saeculo quarto a.C.n. repetens, cuius muri basalte aedificati sunt.

Circiter 2 km a Mandracio in orientem versus invenitur Pali, vicus piscatorum fere 100 incolarum.

In orientali crateris margine in altitudine fere 250 m iacet vicus Emporios, qui auxilio Unionis Europaeae renovatus est. Ibidem est observatorium vulcanicum die 22 Iuniii anno 2008 inauguratum aspectum crateris marginis praebens.

In Nicia vico etiam in crateris margine in altitudine fere 400 m sito museum vulcanologicum novum collocatum est.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

In Mythologia Graeca narratur Neptunum deum maris gigantibus "Gigantomachia", quae dicitur, victis Polyboten per maria agitavisse et eum demum sub saxo, quod tridente ab insula Coo defregisset quodque Nisyros insula facta sit, sepelivisse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 Charles Arnold, ed., Die Inseln des Mittelmeers: Ein einzigartiger und vollständiger Überblick, ed. 2a. (Hamburgi 2008). ISBN 3866480962.
Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium | Amorgos | Anaphe | Andros | Antiparos | Astypalaea | Calymnos | Carpathos | Casos | Cea | Chalce | Cimolos | Cos | Cythnos | Ios | Leros | Lipsi | Megiste | Melos | Myconos | Naxos | Nisyros | Paros | Patmos | Pholegandros | Rhodos | Seriphos | Sicinos | Siphnos | Syme | Syros | Telos | Tenos | Thera