Syme

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Syme
Δήμος Σύμης (Σύμη)
Syme (Greece)
Syme
Syme
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Rhodus
Area 65.754 km²
Numerus incolarum 2594
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 39 incolae per km²
Latitudo 36° 35' N
Longitudo 27° 50' E
Sedes administrativa Syme (urbs)
Pagina interretialis www.symi.gov.gr/portal/page/portal/symi/
2011 Dimos Symis.png
Situs Symae in regione Aegaeo Australi

Syme (Graece Σύμη, Turcice Sömbeki) est insula 57.86 chiliometrorum quadratorum[2] Sporadum meridianarum a Rhodo ad boream versa, in catena insularum Dodecanesi comprehensa. Una cum nonnullis insulis non habitatis est demus (δήμος) Graeciae regionis Aegaei Australis.

Situs[recensere | fontem recensere]

Syme circiter 9 chiliometra a continente Turcico in occidentem, 23 chiliometra ab insula Rhodo in septentriones et paene 400 chiliometra ab Athenis in austro-orientem versus sita est.

Portus Symes.

Symae est litus scopulosum abruptumque longitudine 11.5 et latitudine maxima 9 chiliometrorum. Insula montuosa est, et usque ad 617 metra surgit.[3].

Historia[recensere | fontem recensere]

Insula communes cum reliquis Dodecanesi insulis res gestas sustinebat. Anno 411 a.C.n. prope Syme pugna navalis Belli Peloponnesiaci inter Athenas et Spartam commissa est.

Usque ad saeculum undevicesimum incolae imprimis navibus fabricandis et spongia ex mari haurienda victus quaerebant. Naves Syme aedificatae tam veloces erant, ut eae solae in Imperio Ottomanico naves publicae adhibitae sunt. Illo tempore in insula circiter 30 000 hominum vivebant.

Bello Orbis Terrarum Secundo Syme a Germanis occupata (1943–1945) locus summi Aegaei australis imperii delecta est. Plurimae domus bombis deletae adhuc graves pugnas admonent.

A die 28 Octobris anni 1947 insula ad civitatem Graecam pertinet.

Syme hodierna[recensere | fontem recensere]

Maxima incolarum pars in homonymo loco circa castrum in insula septentrionali sito habitat. Piscatu, tenui agricultura et periegesi crescente vivunt. Urinatio spongiae hauriendae, quae paucis decenniis ante adhuc maximi momenti erat, non iam viget.

Monasterium, Panormites, Sancto Michael
Conspectus Symes.

Praeter numerosa monasteria et ecclesiolas (quarum Syme sunt plus quam 200) imprimis monasterium Panormites (Ιερά Μονή Πανορμίτη) in insula meridiana situm notum et frequentatum est. Sancto Michael dedicatum est et parvo museo locum praebet.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Quaestus maioris momenti praeter periegesin non sunt. Naves Symen cum insulis Rhodo et Coo connectunt. Vici maiores viis stratis coniuncti sunt. Est laophorium publicum, quaedam taxiraedae, praeterea autocineta, autobirotae navesque, quae conduci possunt.

Aqua potabilis pluries in singulas hebdomades nave aquaria Rhodo subvehitur (cuius impendia annuaria 5 millionum € civitas Graeca tolerat)[4], quod Symae fontes non sunt. Aestate aqua angusta et valde cara est.

Anno 2010, machina ad aquam desalinandam, quae sumptibus 5.5 millionum € aedificata erat, [5] impulsa est. Medio mense Maio anno 2011 machina igne consumpta est.[6] De restitutione adhuc nihil auditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Syme, Ministerium classis onerariae, maris Aegaei et insularum (Neograece) [1]
  3. Σύμη, 1:20.000 (Karte 341), domus editoria ΣΚΑΪ, Athenis 2009.
  4. .ekathimerini.com[2]
  5. Situs www.ekathimerini.com.
  6. Adrianas Blog.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium | Amorgos | Anaphe | Andros | Antiparos | Astypalaea | Calymnos | Carpathos | Casos | Cea | Chalce | Cimolos | Cos | Cythnos | Ios | Leros | Lipsi | Megiste | Melos | Myconos | Naxos | Nisyros | Paros | Patmos | Pholegandros | Rhodos | Seriphos | Sicinos | Siphnos | Syme | Syros | Telos | Tenos | Thera