Melos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de insula Melo explicat. Si regionalem unitatem homonymam quaeris, vide Melos (regionalis unitas).
Melos
Δήμος Μήλου (Μήλος)
Melos (Greece)
Melos
Melos
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Melos
Area 160.147 km²
Numerus incolarum 4736
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 30 incolae per km²
Latitudo 36° 41' N
Longitudo 24° 25' E
Sedes administrativa Placa
Pagina interretialis www.milos.gr
2011 Dimos Milou.png
Situs Meli in regione Aegaeo Australi
Aphrodite in insula Melo reperta, hodie in Museo Lupariensi stat.

Melos (Graece Μῆλος, Neograece Μήλος) est insula vulcanica et demus a Laconia ad orientem versa, in catena insularum Cycladum inclusa.

A temporibus praehistoricis habitata insignes metallorum copias praebet. Obsidianum e fodinis quae Demenegacium et Ad Nychia nuncupantur homines iam aevis mesolithico neolithicoque extraxerunt. His diebus proveniunt imprimis bentonites, argilla alba et perlites. Oppidum aetatis aëneae, Phylacope appellatum, annis 1974-1977 effoditum est. Sed litorum pulchrorum causa etiam periegesis maximi momenti est.

Locus insulae medius nomine Placa supra portum Adamantem (Aδάμας) situs est. Alii vici sunt Trypete (Τρυπητή), Triobasalos (Τριοβασάλος) et Pollonia (Πολλώνια). A Pollonia cottidie ponto ad insulam vicinam Cimolum vehitur.

Statua insignis "Veneris Meliae" anno 1820 in insula reperta hodie in Museo Lupariensi invenitur, exemplar statuae in museo archaeologico Placae sito collocatum est.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Usque ad annum 2010 nomo vel praefecturae Cycladum attributa Melos nunc ad regionem Aegaei Australis (Περιφέρεια Νότιου Αιγαίου) pertinet. Una cum Antimelo (Αντίμηλος), nonnullis insulis minoribus non habitatis et insulis Ananis (Ανάνες), quae circiter 23 km in meridiem versus sitae sunt, Melos nunc est unus e quattuor demis in homonyma regionali unitate.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ut e repertis liquet Melos iam a 5000 a.C.n. continenter habitata est.

Bello Peloponnesiaco Melos, quae erat Lacaedemoniorum colonia, una insularum Cycladum Foedus Delium non ingressa est. Anno 416 a.C.n. Athenienses classem 38 triremium miserunt insulam subactum; homines caesi, feminae liberique in servitutem abducti sunt. Thucydides res gestas in Dialogo Meliorum, qui dicitur, refert.[2]

Tempore Francorum insula pars erat Ducatus Archipelagi, paucis annnis (1341–1383) exceptis, cum erat dominium separatum a Marco Sanudo filiaque eius rectum.

Mutatio incolarum numeri[recensere | fontem recensere]

annus incolae insulae
1907 17 638
1991 4 390
2001 4 771
2010 4 736

Homines noti[recensere | fontem recensere]

Varia[recensere | fontem recensere]

Meli propria sunt "syrmata" (σύρματα), domus iuxta aquam exstructae, quarum pars inferior hieme naviculis pescatorum tuto praesidio est. Litus navicularum portis varii coloris obsitum—imprimis in vicis sicut Clima vel Mandracia—singularem aspectum praebet.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. De bello Peloponnesiaco 5, 84-116.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Melum spectant.
Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium | Amorgos | Anaphe | Andros | Antiparos | Astypalaea | Calymnos | Carpathos | Casos | Cea | Chalce | Cimolos | Cos | Cythnos | Ios | Leros | Lipsi | Megiste | Melos | Myconos | Naxos | Nisyros | Paros | Patmos | Pholegandros | Rhodos | Seriphos | Sicinos | Siphnos | Syme | Syros | Telos | Tenos | Thera