Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Tyrannis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Tyrannis (-idis f) est rei publicae status ubi tyrannus, rerum potitus et civium libertate suppressa, imperium a populo usurpat. Sic Cicero, in libro secundo de Re Publica, capite 47: "Tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest; qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit?"

In sermonibus novis tyrannis etiam dictatura dicitur, sed vere Romae antiquae dictatura ad tempus erat et ergo dissimilis erat tyrannidi.

Neces exemplares[recensere | fontem recensere]

Suetonius, Caligula, 49, de Caligulae interitu: “Duplex dehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream cervicem gladio caesim graviter percussisse, premissa voce: Hoc age! Dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex adverso traiecisse pectus; alii Sabinum, summota per conscios centuriones turba, signum more militiate petisse, et Gaio Iovem dante Chaeream exclamasse: Accipe ratum! respicientique maxillam ictu discidisse. Iacentem contractisque membris clamitantem se vivere caeteri vulneribus triginta confecerunt; nam signum erat omnium: Repete! Quidam etiam per obscaena ferrum adegerunt.”

Suetonius, Galba, 20, de Galbae interitu: “Iugulatus est ad locum Curtii ac relictus ita uti erat, donec gregarius miles a frumentatione rediens abiecto onere caput ei amputavit; et quoniam capillo arripere non poterat, in gremium addidit, mox inserto per os pollice ad Othonem donavit. Ille lixis calonibusque donavit, qui hasta suffixum non sine ludibrio circum castra portarunt, adclamantes: Galba Cupido, fruaris aetate tua!”

Suetonius, Vitellius, 17, de Vitelli interitu: “Donec religatis post terga manibus, iniecto cervicibus laqueo, veste discissa seminudus in forum tractus et inter magna rerum et verborum ludibria per totum viae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut visendam praeberet faciem neve summitteret; quibusdam stercore et caenum incessentibus, alii incendiarium et patinarium vociferantibus, parte vulgi etiam corporis vitia exprobante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque ex vinulentia, venter obesus, alterum femur subdebile impulso olim quadrigae, cum auriganti Gaio ministrantem exhiberet. Tandem apud Gemonias minutissis ictibus excarnificatus atque confectus, et inde unco tractus in Tiberim."

Remedia tyrannidis[recensere | fontem recensere]

1) Pretium polliceri percussori et parentibus eius. Valerius Maximus (5.4.ext3): "Vos quoque, fratres,—inquit—memoria complectar, quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu vitae inclaruistis: XII enim milia nummum, quae post mortem vestram his darentur, a Paciaecis pactis, ut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannus occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu claudistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionem Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, vobis gloriosa fata peperisti."

2) Principiis obstare. Valerius Maximus (6.3.1): "M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. Cuius iustae ultionis nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas Senonas; postquam imitari coepisti, unus factus es ex Senonibus.'"

Hanc parabulam Spiritus Sanctus posuit in ore Ioatham, fili Ierobaal (Iudices, 9): Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivae: Impera nobis. Quae respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. Quae respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter caetera ligna promovear? Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. Quae respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod beatificat Deum et homines, et inter caetera ligna promoveri? Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. Quae respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub umbra mea requiescite; si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.

3 Regum 12: Locutus est Roboam popolo: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei: pater meus aggravavit iugum vestrum, ego autem addam iugo vestro: pater meus caecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.

Populo autem verba ista non placuerunt: Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa, et lapidavit eum omnis Israel, et mortuus est. Porro rex Roboam ascendit currum, et fugit in Ierusalem.

1 Samuelis 8: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et precursores quadrigarum suarum, et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. Filiasque quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. […] Vosque eritis ei servi. Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem eligistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.

Tyranni recentes[recensere | fontem recensere]

Aetate hodierna, homines a multis tyranni habiti floruerunt, exempli gratia:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tyrannidem spectant.