Megiste

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Megiste
Δήμος Μεγίστης (Μεγίστη)
Megiste (Greece)
Megiste
Megiste
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Rhodus
Area 11.978 km²
Numerus incolarum 403
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 34 incolae per km²
Latitudo 36° 9' N
Longitudo 29° 35' E
Sedes administrativa Castellorizum (Megiste)
Pagina interretialis www.megisti.gr/
2011 Dimos Megistis.png
Situs Megistes in regione Aegaeo Australi

Megiste (Graece Μεγίστη, "maxima", ex quo Turcice Meis) sive Castellorizum (Graece Καστελλόριζο, Italiane Castelrosso, "castrum rubrum") est insula Graeca in mari Mediterraneo, fere 3 km a litore Turcico distans. Insula 120 km a Rhodo in orientem versus sita aream 9.11 km² occupat[2]. Una cum nonnullis insulis saxisque circumiectis est demorum Graeciae maxime orientalis. Summus mons Bigla usque ad 273 m surgit.

Situs insulae ante continentem Turcicum

Ex quo Dodecanesus una cum Castellorizo Graeciae adiunctus est, insula publice denuo antiquo insulae nomine, Megiste (Μεγίστη, "maxima"), nominatur[3], in sermone cotidiano autem appellatio "Castellorizum" retinetur. Cum sit Turcia vicinissima, etiam a Turcia vindicatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Insula iam a temporibus antiquis inhabitata communes cum reliquis Dodecanesi insulis res gestas sustinebat: Ad imperium Alexandri Magni, tum Romanum, denique Byzantinum pertinebat. Anno 1306 ab equitibus ordinis Hospitalis occupata est, qui insulam fortiter muniverunt. Sunt, qui insulae nomen (Καστελλόριζο, Castelrosso) a saxis castri subrubentibus deductum esse velint.

Anno 1552 Castellorizum sub dicionem Imperii Ottomanici venit. Cum insula variis privilegiis gauderet, classis mercatoria Dodecanesi maxima facta est.

Submersio navis Ben-my-Chree

Bello Orbis Terrarum Primo insula die 28 Decembris anno 1915 a copiis Francicis occupata est. Usque an finem belli insula saepe a continente Turcico tormentis verbarata est. Die 11 Ianuarii anno 1917 navis Britannica HMS Ben-my-Chree submersa est.[4]

Anno 1922 insula sub dicionem Italicam venit. Illo tempore maxima incolarum pars insula emigravit. Bello Orbis Terrarum Secundo de insula multum pugnatum est, incolae in varias terras dispersae sunt, dimidia domuum pars deleta est.

Anno 1947 Castellorizum pars Graeciae facta Megiste nominata est. Fere 300 incolarum mense Octobris eiusdem anni in insulam reverti voluerunt, quod autem in nave ignis exortus est, 35 homines mortui sunt. Superstites insulam devastatam invenerunt, qua re multi eorum emigraverunt.

Anno 1920 Castellorizo erant circiter 20 000 incolarum, hodie sunt fere 400. A civitate Graeca large sustentantur, quo vindicationes Turcicae arceantur.

Exemplum assiduitatis Graecae facta est Despoena Achladiote (Δέσποινα Αχλαδιώτη), quae pecudem pascens sola exiguam insulam Rho a Megiste in orientem sitam habitabat. Usque ad diem mortis anno 1982 omni mane vexillum Graecum pandebat, quod a litore Turcico videretur, vesperi subducebat.

In Australia hodie circiter 10 000 posterorum insulae olim incolarum vivunt, qui ibi appellatione "Kassies" noti sunt.

Megiste hodierna[recensere | fontem recensere]

Castellorizum

Medius insulae locus duobus decenniis ante quasi deserta erat. Ex tunc multa aedificia restituta ac denuo inhabitata sunt. Inter hos, qui immigraverunt, multi Italiani sunt. Proximis annis etiam humilis periegesis coepit. Vici nucleus circa portum situs largis copiis privatis publicisque restitutus est, domus collapsae vicum circumdantes virgultis obsitae paene videntur.

Civitas Graeca rationibus politicis, quippe cum maiestas insulae a Turcia vindicata sit, multa pecunia insulam sustentat. Die 26 Aprilis anno 2010 tum praeses Graeciae Georgius Papandreu, dum in insula versatur, ibi revelavit periculum imminere, ut civitas Graca mox fenus et impendium recusatura esset.[5]

In insula Megiste pellicula Mediterraneo facta est, quae anno 1992 praemio Academiae ("Oscar") pro optima pellicula linguae peregrinae donata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Castellorizum, Ministerium classis onerariae, maris Aegaei et insularum (Neograece) [1]
  3. Situs demi publicus (gr.)
  4. Historia navis Ben-my-Chree
  5. FAZ.net diei 26 Aprilis anno 2010

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium | Amorgos | Anaphe | Andros | Antiparos | Astypalaea | Calymnos | Carpathos | Casos | Cea | Chalce | Cimolos | Cos | Cythnos | Ios | Leros | Lipsi | Megiste | Melos | Myconos | Naxos | Nisyros | Paros | Patmos | Pholegandros | Rhodos | Seriphos | Sicinos | Siphnos | Syme | Syros | Telos | Tenos | Thera


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!