Paros

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de insula Paro explicat. Si regionalem Pariam unitatem quaeris, vide Paros (regionalis unitas).
Paros
Δήμος Πάρου (Πάρος)
Paros (Greece)
Paros
Paros
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Paros
Area 196.308 km²
Numerus incolarum 12514
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 64 incolae per km²
Latitudo 37° 5' N
Longitudo 25° 9' E
Sedes administrativa Paroecia
Pagina interretialis www.paros.gr/
2011 Dimos Parou.png
Situs Pari in regione Aegaeo Australi

Paros (Graece Πάρος) est insula (et demus) in catena insularum Cycladum inclusa. Una cum numerosis insulis minoribus saxosis demum format regionis Aegaei Australis. In insula vivunt 12 514 incolae (2010), ex his (anno 2001)[2] 4 522 loco medio Paroecia, 2 316 Nausae, 543 Marmaris, 519 Leucis tantidemque Marpessae, 504 Alycae.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Insula, cuius area est 165 km², ad Cycladas pertinet; a Delo insula ad meridiem, a Naxo insula in occidentem versus sita est. Proxima a Paro in austro-occidentem versus iacet Antiparos insula etiam inhabitata. Media in insula surgunt duo culmina principalia: alterum Propheta Elias (771 m), qui ab antiquis Marpessa appellatus est, in tabulis autem saepe Hagii Pantes ("Omnes Sancti") vocatur, in cuius parte septentrionali prope monasterium Sancti Minae notissimae marmoris Parii lapidicinae sitae erant, alterum (a Propheta Elia in meridiem versus) Strumbulas mons paro humilior.

Paros hodie est insula periegetica maxime frequentata. Est etiam parvus aëroportus regionalis societate Olympic Air cum Athenis connectus.

Cultura et visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Paroeciae, in insulae sede, est una ex ecclesiis pulcherrimis ac antiquissimis Graeciae nomine Panagia Hecatontapyliane vel Panagia Katapoliane (Παναγία η Εκατονταπυλιανή vel Παναγία η Καταπολιανή, "Sancta Maria centum portarum" vel "Sancta Maria in urbe inferiore"). Ecclesia, quae ab anno 326 repetit, Iustiniano I imperatore ab Isidoro, uno ex Sanctae Sophiae architectis, in formam hodiernam erecta esse fertur; saeculo duodevicesimo terrae motu graviter laesa paulatim in pristinum splendorem restituta est.
  • Iam antiquitate insula propter marmor candidum (Marmor Parium) illustris erat. Litteris plures sculptores memorantur, qui aut in insula vivebant aut illinc oriundi fuisse dicuntur, inter quos Scopas et Agoracritos, Phidiae discipulus.
  • In insula plurima monasteria sita sunt, quae a variis familiis condita sunt. Maxima pars eorum hodie deserta est, tantum quinque a monachis aut monialibus inhabitantur.
  • In "Valle papilionum" (Κοιλάδα των Πεταλούδων) plura decem milia papilionum familiae Arctiinarum habitant.
  • Loci nonnulli archaeologici effossi sunt, inter quos

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
  2. Secundum censum 2001, ΕΣΥΕ, p. 200 (PDF, 1.009 kb)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!