Patmos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Patmos
Πάτμος
Patmos (Greece)
Patmos
Patmos
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Calymnos
Area 45.039 km²
Numerus incolarum 3053
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 68 incolae per km²
Latitudo 37° 19' N
Longitudo 26° 30' E
Sedes administrativa Patmos
Pagina interretialis www.patmos.gov.gr
2011 Dimos Patmou.png
Situs Patmi in regione Aegaeo Australi

Patmŏs (-i, f.) (Graece Πάτμος) est insula et demus a Samo ad meridiem versa, in catena insularum Dodecanesi sive Sporadum meridianarum inclusa. Patmo fere 3000 incolarum sunt.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Demus Patmi insulam Patmum ac quasdam insulas parvas Patmo circumiacentes comprehendit: Arcos (54 incolae), Marathium (6 incolae) et nonnullas insulas non inhabitatas. Summa incolarum est 3053 (status 2010), area insularum coniuncta 45.039 km². Demus Patmi pars est regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis. Locus principalis est Scala, una cuius quattuor partes est Netia portus, ubi naves a Piraeo advenientes accedunt.

Natura loci[recensere | fontem recensere]

Insula 34.14 km²[2] clivosus est, summo colli 269 m sunt. Stirpes et herbas tenues alit et arborum non nisi paucas, sola phrygana, quae multorum Graeciae, Cypri et Turciae locorum propria est, terram tegit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Patmi in litteris antiquis raro mentio fit. Inventa archaeologica (imprimis loco Castellio) Patmum ab Aetate Aenea media (circiter 2000 a.C.n.) inhabitatam fuisse demonstrant.

In libro Apocalypsis Ioannis narratur libri auctorem nomine Ioanne hac in insula visionem Iesu ac mundi finis habuisse ac visa conscripsisse.[3] Traditioni Christianae semper persuasum erat Ioannem apocalypseos scriptorem Ioannem evangelistam fuisse, cum a Bibliorum peritis hodiernis varie disputetur. Plures ecclesiae in insula aedificatae sunt, inter eas basilica imperialis in honorem Sancti Ioannis annis 300-350 loco monasterii hodierni exstructa.

A saeculo sexto usque ad saeculum nonum insula incursionibus Musulmanorum vexata et basilica Sancti Ioannis deleta est. Anno 1101 renovatio monasterii una cum ecclesia a Christodulo monacho coepta est, cui Alexius I Comnenus imperator byzantinus insulam mandaverat.[4]

Deinde insula in fortunis aliarum Dodecanesi isularum societatem habuit: Anno (1207) Patmos pars Ducatus Archipelagi facta est, anno 1340 Equites Rhodii insulam occupaverunt, anno 1522 Imperio Ottomanico adiuncta est. Etiam bello rerum novarum Graeco confecto pars Imperii Ottomanici remansit. Anno 1912 ab Italianis una cum reliqua Dodecaneso occupata est, in quorum locum anno 1943 milites Germani successerunt. Anno 1948 Patmos demum ad civitatem Graeciae venit.[5]

Varia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. Patmos, Ministerium classis onerariae, Aegaei maris ac rerum insularum Graeciae: [1] (Neograece)
  3. Apc 1,9: Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu.
  4. Historia Patmi (Anglice)
  5. ibidem

Nexus externi[recensere | fontem recensere]