Siphnos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Siphnos
Δήμος Σίφνου (Σίφνος)
Siphnos (Greece)
Siphnos
Siphnos
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Melos
Area 73.942 km²
Numerus incolarum 2574
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 35 incolae per km²
Latitudo 36° 58' N
Longitudo 24° 34' E
Sedes administrativa Apollonia
Pagina interretialis www.sifnos.gr
2011 Dimos Sifnou.png
Situs Siphni in regione Aegaeo Australi

Siphnos (Graece Σίφνος) est insula a Paro ad occidentem versa, in catena insularum Cycladum numerata. Usque ad annum 2010 nomo vel praefecturae Cycladibus attributa nunc demus Callicratis est ad regionem Aegaei Australis pertinens.

Aspectus in vicum Camaras cum portu
Vicus Apollonia
Aedicula in colle prope Castrum

Area insulae est fere 74 km², longitudo 15 km, latitudo usque ad 7.5 km. Summus mons est Propheta Elias 682 m. Monasterium summo in monte situm a saeculo undevicesimo relictum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Siphnum iam Aetate Aenea inhabitatam fuisse variis repertis attestatum est. Auro argentoque obtinendo insula antiquitate dives facta est. Incolae Delphis etiam thesaurum exstruere potuerunt. Illis metallis exhaustis insula ad paupertatem redacta est.

Siphnos hodierna[recensere | fontem recensere]

Siphno his diebus circiter 2600 incolae sunt, quorum fere 1000 vicos concretos Apollonia et Artemonas inhabitant. 200 incolae in portu Camarae vivunt, ex quo semper pontones ad Piraeum et insulas vicinas vehuntur.

100 metra super arduum litus orientale olim locus medius nomine Castrum situm est. Castrum est locus munitus (quos locos Byzantini "Castrum" nominaverunt), cuius moenia a muris domuum circulo aedificatorum formantur.

Insula pro Cycladibus admodum viridis est. Agricultura, imprimis olearum vinique cultus, etiamnunc magni momenti est. Praeterea iam ab antiquitate ars figlina exercetur. Metalla non iam obtinentur, periegesis autem nuper accrescit.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]