Campana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Campanarum officina.

Campana (-ae, f.) est vocabulum ecclesiasticum, quod primum saeculo septimo exeunte apparet instrumentum significans, quod praesertim in ecclesiarum curiarumve turribus pendi solet. Turris, in qua campana suspensa est, campanarium vocatur. Faber, qui campanas fundit, campanarum fusor vel fusor campanarius vocatur, ars autem campanarum fundendarum artis fusoriae nomine vocata est. Res, quae media in campana pendet pulsatque ora eius (os est pars campanae corporis), ut sonet, malleus dicitur. Campanis persaepe sententiae Latinae inscribebantur.

De campanis multi scripserunt viri docti Latina opera, ut:

  • H. A. Stockfleth - De campanarum usu (Altdorf, 1665)
  • Joh. Chr. Reimann - De campanis eorumque origine, vario usu, abusu et juribus (diss. Eisenach 1679)
  • (P)H. Vallerius - De campanis et praecipius earum usibus (diss. Uppsala 1694)
  • Joh. Georg Modelius - An campanarum sonitus fulmina, tonitura et fulgura impedire possit? (Wittenberg, 1703)
  • J. F. Ludovicus - Dissertatio de eo quod iustum est circa campanas (Halle 1708)

Sententiarum exempla, quae campanis poni solent[recensere | fontem recensere]

  • FULGURA FRANGO (Opinio erat sonum campanarum tempestates avertere vel mitigare posse.)
  • Quamvis sum parva tamen audior ampla per arva
  • Vivos voco, mortuos plango, fulgura frango

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Catholic Encyclopedia, Art. Bells

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad campanas spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg