Respublica Veneta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Venetia (discretiva)

Terrae quae ad Rempublicam Venetam pertinuerunt

Respublica Veneta[1] (Italiane: Repubblica di Venezia; Venetianice: Republica de Venesia), etiam dicta Serenissima Respublica, fuit antiqua civitas in parte ad orientem spectanti Italiae septentrionalis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Venetia condita est Aevo Medio, nam cum anno 452 Hunni et postea anno 568 Langobardi Italiam invaderunt, populus in insulas et paludes maris Hadriatici fugit.

Ab anno circiter 1000 Venetia, quae antea colonia Imperium Byzantinum fuerat, multis saeculis potentissima in toto Mari Mediterraneo facta est. Anno 1204 Venetiani inter quartam expeditionem sacram ipsam Constantinopolim ceperunt.

Saeculo quinto decimo Res publica, quae iam multas colonias in Mari Mediterraneo possidebat, etiam terras in Italia subegit, praecipue in regione Venetia, Foro Iulii et in parte orientali Langobardiae, ubi urbes Bergomum et Brixiam, quae ad Ducatum Mediolani pertinebant, anno 1428 occupavit.

Saeculis quinto decimo et sexto decimo, Res publica multas colonias amisit, sicut anno 1571 Cyprum, quam anno 1489 Catharina Cornaro, postrema regina Cypri, Reipublicae vendiderat, et Cretam anno 1669, propter incrementum Imperii Ottomanici, cuius exercitus inhaerens atque incubans Europae erat.

Respublica Veneta, quae circiter mille annorum spatium durabat sed post annum 1720 solum terras in Italia et paucas insulas in mari Hadriatico servavit, finem habuit anno 1797, cum Napoleo I Venetiam cepit et post pacis conventum terras Venetiae tradidit Imperio Austriaco.



Institutiones[recensere | fontem recensere]

Dux (vulgo il Doge), supremus Rei publicae magistratus, post electionem usque ad mortem munere fungebat. Temporibus antiquioribus dux ab Imperatore Constantinopolitano creatus erat.

Vide Indicem ducum Reipublicae Venetae

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg