Astypalaea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Astypalaea
Δήμος Αστυπαλαίας (Αστυπάλαια)
Astypalaea (Greece)
Astypalaea
Astypalaea
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Unitas regionalis Calymnos
Area 96.85 km²
Numerus incolarum 1385
(census anni 2010[1])
Spissitudo incolarum: 14 incolae per km²
Latitudo 36° 33' N
Longitudo 26° 21' E
Sedes administrativa Astypalaea
Pagina interretialis www.astypalaia.gr
2011 Dimos Astypaleas.png
Situs Astypalaeae in regione Aegaeo Australi

Astypalaea (Graece Ἀστυπάλαια) est Dodecanesi insula 96 km²[2] in catena Sporadum meridionalium in Aegaeo mari sita. Una cum circiter 45 insulis non habitatis demus regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis est.

Situs ac loci natura[recensere | fontem recensere]

Insula Dodecanesi maxime occidentalis sita Astypalaea quasi in pontem est ad insulas Cycladas. Insula Dodecanesi Cos circiter 44 km distat, insulae Cyclades Amorgos et Anaphe 41 km sive 45 km.

Astypalaea in tres partes divisa est: Minor "Insula Interior" orientalis (Μέσα Νησί) et maior "Insula Exterior" occidentalis (Έξω Νησί) terrae lacinia 5 km instar pontis coniunctae sunt, cuius diametros minima fere 100 m est. Duabus insulae partibus ac ponte terreo duo sinus magni formantur, sinus septentrionalis Astypalaeae (Βόρειος Κόλπος Αστυπάλαιας) et sinus meridianus Astypalaeae (Νότιος Κόλπος Αστυπάλαιας). Sunt multa et alia sinus nec non plures insulae parvae saxosae oris oppositae. Distantia ab occidentali promuntorio Armeno (Ακρωτήριο Άρμενο) usque ad orientale promuntorium Pularis (Ακρωτήριο Πούλαρης) est circiter 19 km.

Astypalaea est insula montuosa; summus mons (Bardia / Βάρδια 400 m) in "Insula Exteriore" invenitur. Varii rivi media in insula scaturientes aquam in mare deducunt, inter quos "Flumen Malum" (Κάκος Ποταμός), quod in sinum septentrionalem nomine Pachia Ammos (Όρμος Παχεία Άμμος) influit, et Libadia (Ρέμα των Λιβαδιών), quae in lacu artificiali collecta in sinum orientale Libadium (Όρμος Λιβάδι) influit.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Demus Astypalaeae est pars regionalis Calymni unitatis in regione Aegaei Australis. Demi anno 2001 erant 1238 incolae[3], Libellus Callicratis anno 2010 1385 incolas profert.[4].

Incolae quattuor locis distribuuntur:[5]

  • Astypalaea sive Chora (Αστυπάλαια sive ή Χώρα), 1036 incolae
  • Analepsis sive Maltezana (Ανάληψις sive ή Μαλτεζάνα), 149 incolae
  • Bathy (Βαθύ), 14 incolae
  • Libadia (Λιβάδια), 39 incolae

Insigne demi[recensere | fontem recensere]

Et insigne et sententia "Papilio medio in Aegaeo" (Μια πεταλούδα στη μέση του Αιγαίου ...) ad insulae formam revocant, quae est papilioni similis.

Historia[recensere | fontem recensere]

In insula orientali, imprimis in sinu Bathy, sedes Culturae Cycladicae ineuntis attestatae sunt, in insula occidentali sepulcra Culturae Mycenaeae inventa sunt. Saeculo quinto a.C.n. Astypalaea ad Foedus Delium pertinebat. Polis antiqua loco hodiernae Chora sita erat. Antiquitate insula ob ubertatem piscium nota erat.

Ab anno 1207 (post Imperium Latinum conditum) insula per 330 annos - quibusdam annis exceptis - familiae nobilis Venetae Quirini erat. Saeculo decimo quinto ineunte, quod ob piratarum crebras populationes deserta erat, Astypalaea a colonis e Teno deductis denuo condita est.

Chair ad-Din Barbarossa anno 1537 Astypalaeam pro Imperio Ottomanico expugnavit. Anno 1658 bello de Creta gesto Astypalea classi Venetae loco munito fuit. Nomen insulae Italianum est "Stropalia" sive "Astropalia".

Anno 1821 Bello rerum novarum Graeco nautae Astypalaeae in partibus Graeciae pugnaverunt, anno 1832 autem insula quamvis autonoma iterum Imperio Ottomanico adiuncta est. Anno 1912 in Italiae potestatem redacta, demum anno 1947 una cum Dodecaneso ad Graeciam venit.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Supra Choram castrum Venetum situm est, quod saeculo decimo tertio a Quirinis exstructum, cum a piratis deletum esset, saeculo decimo quinto ineunte renovatum est
  • Extra castri muros est ecclesia "Maria caeli ianitrix" (Neograece: Ευαγγελίστρια η Πορταήτισσα) a saeculo 18 repetens. Quae inter ecclesias Dodecanesi pulcherrimas numeratur.
  • Prope vicum Maltezanam reliquiae balneorum Romanorum opere musivo bene conservato instructorum inveniuntur.
  • Praeterea sunt numerosae aediculae votivae temporis byzantini.

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Periegesis hac in insula remota, cui tantum sunt litora glareosa angusta, adhuc parva est. Incolae victum imprimis caseis conficiciendis, citris colendis ac piscibus capiendis quaerunt.

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Vox "Astypalaia" in: Siegfried Lauffer (Ed.): Griechenland. Lexikon der historischen Stätten. Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Augustae Vindelicorum 1999.

Notae[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Astypalaeam spectant.
Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium | Amorgos | Anaphe | Andros | Antiparos | Astypalaea | Calymnos | Carpathos | Casos | Cea | Chalce | Cimolos | Cos | Cythnos | Ios | Leros | Lipsi | Megiste | Melos | Myconos | Naxos | Nisyros | Paros | Patmos | Pholegandros | Rhodos | Seriphos | Sicinos | Siphnos | Syme | Syros | Telos | Tenos | Thera