Chalcis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Chalcis
Χαλκίδα / Δήμος Χαλκιδέων
Chalcis (Greece)
Chalcis
Chalcis
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Euboea
Area 412.38 km²
Numerus incolarum 92809
(census anni 2010)
Spissitudo incolarum: 225 incolae per km²
Latitudo 38° 28' N
Longitudo 23° 36' E
Sedes administrativa Chalcis
Pagina interretialis www.dimos-xalkideon.gr
2011 Dimos Chalkideon.png
Situs Chalcidis in regione Graecia Media

Chalcis (Graece Χαλκίς, Neograece Χαλκίδα, IPA: xaʎ'ciða) est urbs Graeciae circiter 55 000 incolarum et urbs media insulae Euboeae, ad fretum Euripum, qua est distantia inter Euboeam et Boeotiam minima, sita. Demus Chalcidensium in utraque Euripi ripa patet. Usque ad annum 2010, Chalcis fuit caput pristini nomi Euboeae.

Nomen Chalcis a χαλκός verbo Graco ('aes') deductum est, etsi in regione non sunt cuniculorum reliquiae. Medio aevo exeunte Negropont (Italiane Negroponte 'pons niger'; Graece Νεγροπόντε) appellata est, quod nomen tum et toti insulae attributum est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tempus antiquissimum[recensere | fontem recensere]

Chalcis et Eretria in planitie Lelantina

Chalcidis prima mentio facta est in Homeri Iliade, ubi una cum aemula Eretria nominatur (2,537):

οἳ δ᾽ Εὔβοιαν ἔχον μένεα πνείοντες Ἄβαντες
Χαλκίδα τ᾽ Εἰρέτριάν τε πολυστάφυλόν θ᾽ Ἱστίαιαν

Praeterea mythologia Graeca classem Troiam profecturam in portu Aulidis in continenti Chalcidi ex adverso sitae collectam esse scit.

Tumuli forma conclavis, qui a Cultura Mycenaea repetunt, prope Trypa et Bromousa anno 1910 effossi sunt.

Octavo septimoque saeculo a.C.n., coloni Chalcidenses (una cum Eretrienses) triginta civitates in paeninsula Chalcidica condiderunt, quae nomen ab urbe Chalcide trahit, et nonnullas civitates illustres in Magna Graecia, inter quas Pithecussas, Cumas, Rhegium et Zancle (Messanam). Hoc tempore nummi ac abecedarium Chalcidense late in Graecia et in Italia diffusa sunt.

Septimo saeculo a.C.n., Chalcis diuturnum contra finitimam Eretriam bellum de hegemonia in Euboea gessit et victor prodiit. Cum autem Chalcis, quae a nobilitate regebatur, sibi Lacedaemoniis Boeotiisque consociavit, ut democratiam Athenis nascentem suffocaret, anno 506 a.C.n. ab Atheniensibus victoribus subacta est, agri nobilitatis inter 4000 colonos (κληρουχος) divisi sunt. Postquam Pericles seditionem coercuit, demum anno 411 a.C.n. pugna ad Eretriam commissa Chalcis libertatem rursus assecuta est. Anno 378 a.C.n. Chalcis Foedus Delium iniit, anno 338 a.C.n. Macedones totam insulam dicioni suae subiecerunt.

Chalcis tempore Romanorum, Medio Aevo, Imperio Ottomanico et usque ad hunc diem[recensere | fontem recensere]

Tabula Venetiana Chalcidis (Negroponte) (1597).

Post Cynoscephalarum pugnam anno 197 a.C.n. Chalcis primo in Romanorum dicionem venit. Qui copias anno 194 a.C.n. ex urbe eduxerunt, sed anno 146 a.C.n. reverterunt et moenia a fundamentis disiecerunt, quod Chalcis se Foederi Achaico contra Romanos pugnanti adiunxerat.

Deinde urbs raro mentionatur, sed mercaturae locus alicuius momenti permanebat. Imperator Iustinianus I (527-565) munitiones et pontem super Euripum restituit. Paulatim nomen Euripus (forma vulgari Egripos) etiam urbem significare coepit. Anno 1205 Chalcis feudum Imperii Romaniae facta, ab anno 1209 Rei publicae Venetae subiecta erat. Tunc nomine Negroponte nota erat, quod nomen verisimiliter a ponte super Euripum a Venetianis renovato deductum est. Urbis munitiones maxime confirmatae sunt, sed anno 1470 Chalcis a Turcis diu oppugnata tandem in Imperii Ottomanici dicionem redacta est, anno 1688 impetus Venetiarum fortissimus a Turcis repulsus est. Tempore Imperii Ottomanici Chalcis sedes fuit Bassae, cui administratio partis orientalis Graeciae mediae competivit. Tum Graeci in suburbio (proastion), Turcae et Iudaei in urbe vetere (castro) habitare solebant.

Ad Graeciam hodiernam Chalcis (nomine antiquo) ab anno 1832 pertinet. Cum anno 1892 Euripus delataretur ac pons mobilis fieret, moenia Veneta ac castellum Turcicum Kara Baba (1686) demolita sunt.

Inter annos 1899 et 2010, Chalcis erat caput nomi Euboeae.

Demus[recensere | fontem recensere]

Chalcidis demus anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) his quinque demis pristinis coniugendis, qui ex tunc "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα) sunt, formatus est:

Unitas popularis Numerus incolarum[1]
Anthedon (Ἀνθηδών sive Ανθηδώνα) 5871
Aulis (Αυλίς sive Αυλίδα) 7714
Chalcis (Χαλκίς sive Χαλκίδα) 55264
Lelantia (Ληλάντια) 15389
Nea Artace (Νέα Αρτάκη) 8571
Summa incolarum 92809

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

Statua Aristotelis ante curiam Chalcidensem

Res religiosae[recensere | fontem recensere]

Duo pontes[recensere | fontem recensere]

Urbs cum Graecia continenti duobus pontibus coniuncta est, vetere ponte in parte occidentali, ubi Euripus est angustissimus, et noviore ponte suspensus.

Iam ab anno 411 a.C.n., pontem ligneum Chalcidem cum continenti coniunxisse traditur, cuius quidem nec Thucydides nec Xenophon mentionem faciunt.[2]

Tempore imperatoris Iustiniani I pons fixus in structuram mobilem mutatus est. Turcae (post annum 1453) denuo pontem fixum aedificaverunt. Anno 1856 pons gyrans ligneus exstructus est, anno 1896 pons gyrans ferreus, qui anno 1962 refactus est. Pons suspensus, qui Chalcidem cum continenti magis meridiano connectit, anno 1993 inauguratus est.

Fluctus maris invertentes[recensere | fontem recensere]

Proprium Euripi est, quod mare sub ponte transfluens quaque septima hora fluctuum cursum invertit. Praeterea in Sinu Euboico aestus maris accedunt et reciprocant.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Etsi Chalchidi non sunt spectacula eximia, tamen quaedam res visendae meridiana (antiquiore) urbis parte inveniuntur:

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lauffer, Siegfried, ed. 1989. Griechenland: Lexikon der historischen Stätten: Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Monaci.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis (2010)
  2. Verisimiliter annus 411 a.C.n. introductus est, quod pons classem Atheniensem ab Euripo dominando impediens non nisi post hunc annum aedificari potuit, quo Athenienses prope Eretriam (a Chalcide in meridiem versus) pulsi sunt. Pro certo habetur anno 480 a.C.n. pontem non fuisse (vide Herodotus, Historiae VII,173 et VIII,66), pontem autem ante annum 334 a.C.n. erectum esse, quod Strabo de ponte duorum plethrorum narrat (IX,2,2), praeterea idem refert incolas Chalcidis turres in pontis capite aedificasse illo anno, cum Alexander Magnus in Asiam profectus est (X,1,8).

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]