Haec pagina est honorata.
Latinitas bona

Cybele

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Vide etiam paginam discretivam: Cybele (discretiva)

Cybele bigis leonum vecta : statua Matriti sita, exemplar antiquum Romanum imitans.

Cybele (Graece: Κυβέλη) seu Cybebe (Κυβήβη) est dea Phrygia, cuius praecipuum templum Pessinunte situm erat. Cultus huius deae bello Punico secundo anno 204 a.C.n. Romam introductus est, ob fabulam de originibus Troianis Romanorum. Etenim Troia urbs Phrygia[1] erat et Cybele Magna Mater Idaea vocata est, id est montis Idae prope Troiam. Praeterea illo tempore populus Romanus societatem cum Attalo rege Pergamenorum adversus Macedones iniit. Qui rex baetulum nigrum (quo dea figurabatur), sive ex Pessinunte sive ex delubro Pergameno,[2] populo Romano donavit. Cui lapidi templum in monte Palatino aedificatum est.

De aspectu[recensere | fontem recensere]

Nonnumquam enim in Anatolia sub specie saxi vel petrae in antro venerabatur.[3] Saepius tamen, ut ceterae deae Graecae et Romanae, sub specie pulchrae mulieris sculpebatur vel in nummis exprimebatur : tunc coronam turritam in capite gerebat (ut Fortunae (Graece Τύχαι) poliades : urbem Romam enim tuebatur[4]) et bigis leonum plerumque vehebatur. Etiam cum in throno sedebat, leones ad pedes iacebant vel catulum leonis in sinu retinebat. In nonnullis nummis Romanis, in magno altari Pergameno ac postea etiam Romae in ipsa spina circi prope obeliscum, in tergo leonis sedens ostenditur. Alibi nonnumquam tympanum manu tenet, aut etiam cornucopiam vel spicas frumenti.[5] Saepe sola erat nisi eam deus paredrus Attis vel armati saltatores, quibus Corybantibus nomen erat, comitabantur.

In templo Palatino lapis niger ex Pessinunte in statuam inclusus vultum deae reddebat.[6] Unum e divinis pignoribus erat, quae diuturnitatem Imperii Romani sanciebant.

De syncretismo Graeco-Romano[recensere | fontem recensere]

Dea Mater Anatolica sexto millenio a.C.n. Nonne Cybele tibi in mentem venit?

Per multa iam saecula Cybele dea mater et domina ferarum in Anatolia et in oriente Mediterraneo fuerat, cum Graeci eam colere saeculo sexto a.C.n. coeperunt : tum Rheae, uxori Croni, adsimulata est. Itaque Mater Deum dicebatur et in Aeneide Iovem velut filium suum adloquitur.[7] Etiam cum Demetre nonnumquam partim confundebatur. Apud Romanos non tantum cum Ope,[8] Saturni uxore, quae eadem esse atque Rhea putabatur, sed etiam cum tellure confundebatur, quae alma dea fruges et alios cibos hominibus suppeditabat. Lucretius similitudine verborum ludens sic huius facti rationem reddit : fruges in Phrygia primum apparuisse.[9] Et anno quo dea Romam vecta est messes uberiores fuisse dicuntur quam prioribus annis[10]. Ut Terra eos recipiens etiam dea mortuorum fuit. Postea a secundo saeculo p.C., dum theologi pagani diversas deas in unum numen cogere conantur, Cybele multis aliis quoque deabus adsimulatur : Minerva/Bellona/Virtus, Demeter/Ceres, Proserpina, Diana, Isis.[11] Atque orgia Magnae Matris saepe a Graecis cum Bacchanalibus confundebantur[12].

Epitheta deae

  • sive geographica erant : Phrygia, Idaea, Berecyntia[13], Dindymene : Berecyntus et Dindymon duo montes Phrygii erant. In qua eadem regione erat mons Cybele[14], e quo dea fortasse nomen suum duxit. Magna Mater in montibus et antris praecipue culta fuisse videtur : nam dea saxorum et fontium erat.
  • sive ducta ex officio quo fungebatur : Magna Mater, Mater Deum, Terra Mater ...
  • sive ex aspectu : turrita, turrigera ...

Corybantes quoque, qui in Asia ministri Magnae Matris erant et armati frenetice saltabant, cum Curetibus confusi sunt[15] : Curetes enim iuvenes, clipeos telis percutiendo, magnum strepitum in Creta fecerant circum antrum in quo iacebat Iuppiter infans, ne Cronos vagitus audiret ac filium ubi esset detegeret.[16] Ita de Rhea matre bene meriti erant, quae maritum deceperat. Cum mons Ida alius in Phrygia alius in Creta esset, cognomen Idaea et ipsum nonnumquam ambiguum erat.

Templum Palatinum Matri Deum Magnae Idaeae dedicatum est, qui fortasse fuit titulus deae Cressae.

Fabulae[recensere | fontem recensere]

Attis[recensere | fontem recensere]

Cybele et Attis in curru triumphali leonibus iuncto sedentes. Circum saltant corybantes. Infra Amores quatuor tempora anni repraesentant. Lanx "patera Parabiacensis" dicta quarto saeculo fabricata.

Mater deum dicitur pastorem Phrygium, adulescentem eximia pulchritudine, amasse, Attin nomine. Minister deae factus est et fidum fore pollicitus erat. Mox tamen amore nymphae Sangaritidis, ut vult poeta Ovidius,[17] captus eam uxorem habere voluit. Cybele irata nympham occidit et mentem Attidis ita turbavit ut ipse sibi adulescens partem virilem corporis abscidit. Eunuchus factus ad ministerium aeternum suae deae coactus est. Secundum aliam memoriam mortuus est, sed Cybele desiderio pueri sub specie pinus[18] eum ad vitam revocavit. Haec fabula rationem reddit cur sacerdotes et devoti Magnae Matris sese ipsi mutilent et virilitatem deponant. Sperabant enim, ut Attis voluntate deae resurrexit, sic et ipsos vitam aeternam adepturos esse.

Ita mater castratrix sensu Freudiano dici Cybele potest.

Agdistis[recensere | fontem recensere]

Fuit etiam mythus Phrygius antiquior, Romae quidem tempore Ovidii Vergiliique non accceptus sed ab eruditis Graecis curiose litteris mandatus et postea irridendi causa ab apologetis Christianis saepe memoratus. De quo vide sis Agdistis.

In Aeneide[recensere | fontem recensere]

Libro secundo post Troiam captam Magna Mater Creusam, uxorem Aeneae, apud sese retinet, ne heros magna fata sua implere prohiberetur. Sic umbra Creusae :

sed me magna deum genetrix his detinet oris.[19]

Libro nono insigni miraculo naves Troianorum in nymphas marinas, Nereidibus similes, convertit tum cum Turnus Rutulique classem Troianorum incensuri erant. Etenim Troia capta, Aeneas ex pinibus nemoris sacri, adnuente Magna Matre, in monte Ida classem fabricaverat et Cybele a filio Iove impetraverat ne tales naves delerentur[20].

Claudia Quinta[recensere | fontem recensere]

Anno 205 a.C.n., consultis et libris Sibyllinis et oraculo Delphico, Romani a deo responsum acceperunt, hostem ex Italia pellere si vellent, Matrem quaerendam esse atque Romam transportandam atque ibi optimo Romanorum tradendam. Itaque anno 204 a.C.n. lapidem nigrum qui e caelo ceciderat et dea esse putabatur, favente rege Attalo, ex Asia Romam nave advexerunt. Cum autem iam fluvio Tiberino navigarent, navis in harenis adhaesit nec moveri potuit. Post multos et vanos conatus, Claudia Quinta[21] quaedam, cuius pudicitia male audiebat, exclamavit "ut pudicitia sibi constaret ita dea se sequeretur". Traxit funem et navis processit. Nonnulli auctores tradiderunt Vestalem virginem fuisse (praecipue a secundo saeculo p.C.[22]), alii matronam. Certe rumores de se sustulit. Tum Publius Scipio Nasica, qui optimus Romanorum a senatu iudicatus erat[23], deam accepit atque eam die 4to Aprilis in templum Victoriae in monte Palatino collocavit, qui dies festus in posterum celebratus est.

E qua fabula intelligere possumus quantum dii Asiatici a veteribus deis Romanis distarent : non tam caerimonias rite perfectas quam mores hominum sese colentium curabant. Quamquam, ut semper apud Romanos, haec inventio proposito politico non caret : optimi enim in primis sunt Optimates : et Claudia Quinta et Cornelius Nasica ex illustrissimis patriciis gentibus electi sunt, quae gentes saepe e Troiano quodam comite Aeneae ortas sese praetendebant.

De cultu Romano[recensere | fontem recensere]

De Megalesibus[recensere | fontem recensere]

Cybele in throno sedens. Aetas Romana.

Sacerdotes ex Asia Romam deam suam secuti sunt : eunuchi enim erant et Galli vocabantur (fortasse quod primi ex Galatia[24] venerant). Megalesia feriae in honorem deae inter quartum et decimum diem mensis Aprilis celebrabantur ; tum clamorosa pompa imago deae per urbem a Gallis portabatur et Almonis aqua abluebatur[25] : mirantibus Romanis, tibiae Phrygiae, tympana, cymbala et cornua magnum strepitum edebant. Nonnulli Galli armati bacchico more saltabant atque proprium sanguinem effundebant : sic priscos comites Asiaticos deae, Corybantes dictos, referebant. Fideles nummos argenteos vel aereos aut etiam rosas eis iactabant. Civibus Romanis sacerdotes esse aut ritibus tam freneticis interesse non licebat[26]. Ita hic cultus Asiaticus a moribus Romanis abhorrens, quamquam in media Urbe quadrata Romulea situs, a cetera religione secretus diu remansit.

Reliquae feriae nihil Asiatici retinebant : nam ludi Megalenses ludi scaenici erant. Aediles curules tragoedias et comoedias eligebant, quas populo offerrent (scimus ex didascaliis fabularum et Plautum et Terentium comoedias ludis Megalensibus docuisse). Lectisternium quoque fiebat quo moretum Cybelae apponebatur, quia cibus priscus putabatur.[27] Praeterea sodalitates ex nobilibus gentibus ad convivia tam dispendiosa vicissim inter se invitabant, ut senatusconsultum de sumptu eorum minuendo factum sit[28]. Mox etiam circenses ludi die decimo Aprilis additi[29] et sub Domitiano vel Traiano imperatore statua Magnae Matris tergo leonis sedentis in spina circi prope obeliscum posita est[30].

Augustus cultui deae favit, ut quae vicina domui Augustae erat in monte Palatino et tutelaris dea Troianorum fuerat : nam gens Iulia, in quam adoptatus erat, per Iulum ex Aenea ortam esse praetendebat. Itaque templum incendio anno 3 deletum restituit in pristinum splendorem[31]. Et poeta novi principis, Vergilius, partes magnas in Aeneide Magnae Matri tribuit. Nihilominus Megalesia feriae ritu Graeco-Romano celebrabantur, verae Phrygiae feriae, quibus Attis deus cum Cybele artissime coniunctus erat, non ante imperatorem Claudium Romae celebratae.

De cultu mystico[recensere | fontem recensere]

Imperator Claudius tandem prohibitiones sustulit[32] : abhinc per prima saecula post Christum natum cultus matris deum et pastoris Phrygii Attidis, ministri eius, floruit per provincias disseminatus. Una e religionibus erat quae initiis et mysteriis aliquid post mortem mystis promittebat.[33] Tum in templis quae vocabulo Graeco Metroa (Μητρᾣα) nominabantur praecipua caerimonia erat taurobolium, quo devotus deae sectator, sanguine tauri immolati aspersus, velut baptizabatur atque renatus in aeternum[34] dicebatur. Taurobolia publica quoque fiebant, ad salutem imperii et imperatoris. Et quotannis magnae celebrationes inter diem 15 et 27 mensis Martii publice fiebant : primo mortem Attidis lugebant, corpus suum lacerantes nonnumquam usque ad iacturam virilium partium (die 24 Martii quem "Sanguem" nuncupabant), mox eius resurrectionis laetitia exsultabant (die 25 = Hilaria).

Fontes[recensere | fontem recensere]

In litteris[recensere | fontem recensere]

Cybeles (vel Tychae ?) turritum caput in tetradrachmo Smyrnae percusso, circa 150 a.C.n.

Inscriptiones[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere...[recensere | fontem recensere]

  • Ph. Borgeaud, La Mère des dieux. De Cybèle à la Vierge Marie, Le Seuil, 1996.
  • Hieronymus Carcopino, Galles et archigalles in Mélanges d'archéologie et d'histoire, 1923, vol. 40, n°1, pp.237-324. [1]
  • G. S. Gasparro, Soteriology and mystic aspects in the cult of Cybele and Attis : with a frontispiece Lugduni Batavorum : E. J. Brill, 1985. (Études préliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain ; 103).
  • H. Graillot, Le culte de Cybèle, Mère des dieux, à Rome et dans l'empire romain, Parisiis, 1912.
  • Lynn E. Roller, In Search of God the Mother: the cult of Anatolian Cybele, University of California Press, 1999 ISBN 0520210247.
  • [Miscellanea in honorem MJ Vermaseren], Cybele, Attis and related cults: essays in memory of M. J. Vermaseren, curante Eugenio N. Lane. Lugduni Batavorum: E. J. Brill, 1996. (Religions in the Graeco-Roman world, 131). [2].
  • R. Turcan, Les Religions de l'Asie dans la vallée du Rhône Lugduni Batavorum: E. J. Brill, 1972. ISBN 90-04-03441-2.
    • Numismatique romaine du culte métroaque. Lugduni Batavorum: Brill, 1983. ISBN 90-04-06843-0.
    • Les cultes orientaux dans le monde romain. Parisiis: les Belles lettres, 1989. ISBN 2-251-38001-9.
  • M. J.Vermaseren, Cybele and Attis: the myth and the cult Londini: Thames and Hudson, 1977. ISBN 0-500-25054-5.

Notae[recensere | fontem recensere]

Taurobolium. Imago incisa circa 1780.
  1. Ita Romani opinabantur qui Troadem Phrygiam minorem appellabant, a Phrygia maiore separatam.
  2. Historici Romani ex Pessinunte tradiderunt. At multi eruditi moderni, testimonio Varronis freti (LL VI,15), de ea origine dubitaverunt quod hoc oppidum sub dicione Attali tunc temporis non erat. Vide Graillot p46sqq. Postea quod fanum Pessinuntis multo clarius erat, origo falso mutata est ad maiorem gloriam. Sed contra disputat Philippus Borgeaud, pp. 110-117.
  3. Arnobius, Adversus nationes VI,11.
  4. Aliam explicationem — puerilem autem — apud Arnobium inveneris.
  5. Ut omnes ceterae deae potest etiam pateram aut sceptrum tenere.
  6. Arnobius VII,49.
  7. IX,83-84.
  8. Tibullus I,4,68 etc.
  9. II,611-613. De quo vide etiam Macrobius Saturnaliorum I,10 et 21,8.
  10. Plinius maior libro XVIII de Historia Naturali capitulo 4,16.
  11. Apuleius Met. XI,5. E.g. Moguntiaci erat templum commune Magnae Matris et Isidis ubi magici ritus perficiebantur (Jürgen Blänsdorf, Götter und Dämonen im Dienst der antiken Magie, Antike Welt, 2013, 4, p28sqq.)
  12. Strabo, loc. cit.
  13. Ita plus quam semel in Aeneide.
  14. Ovidius Fasti IV,249.
  15. Lucretius II,629-640.
  16. Prudentius, Contra Symmachum II, 860-861.
  17. Fasti IV, 229. Id est filia fluminis Sagarii. Hoc nomen a nullo alio auctore sponsae tribuitur: in mytho Phrygio filia fluminis Sangarii ("Nanna") mater est Attidis.
  18. Ovidius, Met. X,104sqq.
  19. II,788.
  20. Post Vergilium hoc miraculum narravit et Ovidius, Metamorphoses XIV,527-565.
  21. Titus Livius XXIX,14. Cicero De responsis haruspicum 27. Propertius IV,11,51-52. Suetonius, Tiberius 2. Ovidius, Fasti IV,291-330. Silius Italicus XVII,22-47.Herodianus I,35.De Viris illustribus 46. Minucius Felix Octavius VII,3 et XXVII,4. Lactantius, Divinarum institutionum II,7,12. Scaena etiam in marmore sculpta est : CIL VI,492 = Dessau 4096 = CCCA III,218Textus
  22. Graillot pp 60-66, qui putat matronam electam a ceteris mulieribus nobilibus fuisse (sic Cicero) ac postea fabulam novis incrementis adornatam esse.
  23. Valerius Maximus VIII,15,3. Plinius Maior VII,120.
  24. Borgeaud pp118-126 (talis iam fuerat opinio Theodori Mommsen). Ovidius contra dicit Gallum flumen in Phrygia fuisse, cuius aquam qui biberant furentes fiebant.
  25. Sanctus Ambrosius ep. XVIII(30).
  26. Dion. Hal. Ant. Rom. II,19,5. Vir Phrygius et femina Phrygia Gallis praeerant.
  27. Ovidii Fasti 4.367-372.
  28. Cicero Cato Maior XIII,45.Aulus Gellius II,24.
  29. CIL I,306 =Fasti Praenestini Textus (ad verbum "Beleg" imprime "AE 2007, 00312"). Iuvenalis Satirae XI,192-200.
  30. CCCA III,206. Tertullianus de Spectaculis VIII,5.
  31. Valerius Maximus I,8,3. Res Gestae 19. Ovidius, Fasti IV,348.
  32. Jean Bayet, La Religion romaine, Payot, 1969: capitulo decimo.
  33. S. Augustinus De civitate Dei VII,26.
  34. Vermaseren, Corpus III,242 = CIL 6, 510 = Dessau 4152, necnon CIL 6, 736.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cybelem spectant.