Altare
E Vicipaedia
Altare (Graece βωμός) secundum doctrinam catholicam est mensa super quam Sacrificium eucharisticum celebratur.
Ex Can. 1235: Altare fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero, si transferri possit.
Codex Iuris Canonici statuit etiam:
Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse; ceteris vero in locis, sacris celebrationibus destinatis, altare fixum vel mobile.
In Institutione Generali Missalis Romani (ed. tertia) inveniuntur inter alia haec praecepta:
- 300. Altare tum fixum tum mobile iuxta ritum in Pontificali Romano descriptum dedicetur; altare tamen mobile potest tantum benedici.
- 301. Iuxta traditum Ecclesiae morem et significationem, mensa altaris fixi sit lapidea ...
- 302. Usus deponendi sub altari dedicando reliquias Sanctorum, etsi non Martyrum, opportune servetur.
Ritus
- altare complecti: Ritus ad fidem faciendam (Chron. Mont. Ser. an. 1126)
- altare denudare: Ritus in ecclesia Latina, qui in feria quinta magnae hebdomadis, ad indicandam nuditatem Christi exercetur (Alcuinus de div. off. cap. de coena dom.)
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Altare spectant. |
- Ritus consecrationis altaris in ecclesia Catholica: Pontificale Romanum