Ludi Megalenses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Cybelae ex Nicaea in Bithynia. Dea cognoscitur corona turrita in capite et leonibus ad pedes..

Ludi Megalenses vel Megalesia vel Megalensia (-ium) vel etiam ludi Megalesiaci[1] erant feriae Romanae quae quotannis per sex dies a die quarto mensis Aprilis usque ad decimum in honorem Magnae Matris Cybelae celebrabantur. Qui duo dies anniversarii erant : die quarto anno 204 a.C.n. deae statua mari Romam advecta est atque magna pompa in templum Victoriae in Palatio collocata. Quo anno lectisternium factum est et populus multa dona Magnae Matri contulit. Die vero decimo Aprilis anno 191 a.C.n. templum deae proprium in Palatio dedicatum est. A quo anno[2] vel iam ab anno 194/193 a.C.n. ludi scaenici celebrati sunt.

Nomen feriarum e verbo Graeco Megalê (Magna) ductum est, quae deae Cybelae cognomini erat. Ludi in primis scaenici fuerunt, quibus dramatici auctores fabulis suis ad praemia certabant, ut inter alios Plautum[3] et Terentium[4] fecisse scimus. Ludicra lyrica etiam fabulam Attidis in scaena referebant[5]. Nam quotannis theatra lignea in ipso Palatino monte ante aedem Magnae Matris exstruebantur et post ludos peractos dissiciebantur. Ab aedilibus curulibus curabantur, donec ab Augusto praetores omnibus ludis publicis praeficerentur[6]. Lectisternium fiebat quo moretum deae apponebatur, quia cibus priscus putabatur[7]. Praeterea proceres nobilium gentium ad convivia tam dispendiosa vicissim inter se invitabant, ut senatusconsultum de sumptu eorum minuendo factum sit[8]. Die decimo Aprilis etiam ludi circenses fiebant in Circo Maximo (cursus equorum et curruum, desultationes, exercitationes gymnicae etc.)

Denique Megalesia feriae ritu Graeco-Romano celebrabantur, verae Phrygiae feriae, quibus Attis deus cum Cybele artissime coniunctus erat, non ante imperatorem Claudium Romae mense Martio publice celebratae sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fasti Philocali.
  2. Sic Valerius Antias apud Titum Livium, libro XXXVI. At contra 193 a.C.n. apud eundem libro XXXIV ! Confer etiam Valerius Maximus II,4,3.
  3. Anno 191 a.C.n. ex didascalia Pseudoli
  4. Andria 166 a.C.n., Hecyra 165 a.C.n. , Heautontimoroumenos 163 a.C.n., Eunuchus 161 a.C.n..
  5. Arnobius, Adversus Nationes IV,35 et V,13 et VII,33.
  6. Martialis X,41,5-6. Iuvenalis XI,192-200. Dion. Hal. II,18.
  7. Ovidii Fasti 4.367-372
  8. "Mutitationes" dicebantur : Fasti Praenestini et Aulus Gellius II,24.