Attis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Attis pileum Phrygium in capite gerens. Nummotheca Parisiensis.

In mythologia Graeco-romana Attis (Attidis,m., acc. Attin, et postea etiam Attin, Attinis) est pastor Phrygius ob insignem pulchritudinem a dea Cybele amatus. Minister eius factus quia infidus fuit, mentem amati irata dea turbavit : ipse sibi viriles partes secuit et virilitatem deposuit. Quapropter ex eo tempore sacerdotes et ministri Cybelae eius exemplo eunuchi fuerunt.

Postquam mortuus est, desiderio eius commota mater deum sub speciem pinus[1] eum ad vitam revocavit : ita deus renatus fuit ut Dionysos, Adonis, Osiris, Iesus Christus etc. cuius sectatores mysteriis initiati resurrectionem post mortem sperabant. Una cum Cybele in imperio Romano venerabatur : quorum feriae inter 15 et 27 diem mensis Martis extendebantur. Die 24 martii, Sanguine dicto, devoti Attinis mortem eius lugebant, membra lacerantes vel etiam partes viriles secantes ita ut, deo suo similes, Magnae Matri Deum tantum viverent. Mox Attine redivivo die 25 martii, cui Hilaria nomini, laetitia exsultabant.

De aspectu.[recensere | fontem recensere]

Attis erat adulescens puerili vultu : in capite pileum Phrygium gerebat et bracis adhaerentibus[2] more Asiatico vestitus erat. At venter nudus esse solebat. Saepe pedum et syringem manu tenens formatur, quae sunt insignia pastorum. Non longe ab eo pinus vel ramus pini vel pinea nux videri solet. Nonnumquam stat cruribus decussatis ac manu caput sustinente : tum Attis tristis dicitur ; alias bracchium levat ac velut saltaturus incedit : Attis hilarus est.

De natura dei.[recensere | fontem recensere]

Antiquitus deus virium naturalium quae post hiemem vere renascuntur fuisse videtur. Feriae illius cum aequinoctio verno congruebant, quod apud multas agricolarum gentes initium anni erat. Die Hilariorum primum in anno cursus solis diem longiorem nocte faciebat (sic saltem antiqui opinabant). Itaque Attis saepe cum Sole[3] adsimulabatur. Paulatim etiam proprietates ex vicinis deis sibi assumpsit, in primis ex Persico Mithra, e Syrio Adone atque etiam deo Men e Pisidia (Attis Menotyrannus dictus, qui crescentem lunam supra pileum gerebat[4]). Cum Pane quoque nonnumquam coniungebatur, cuius aspectus valde dissimilis, at insignia eadem erant : pinus, syrinx, pedum... Ac si pedes hircinos quidem non habebat, nihilominus ab hirco quodam nutritus esse dicebatur Attis[5] : itaque dextra ac laeva introitus Attidei Ostiensis duo magna signa dei Panis epistylium suscipiebant[6].

Etiam mortuos tuebatur : imago eius in tumulis et monumentis funebribus saepe reperitur. Defuncti atque eorum propinqui effigie Attidis spem suam de vita beata post mortem[7] ostendere volebant.

Qui minor deus sub tutela Magnae Matris Romam anno 204 a.C.n. venerat, quarto saeculo maximus deus ac velut rector caeli et astrorum factus erat. Cognomina talia saepe nomini eius apponebantur : omnipotens, invictus, altissimus (graece hypsistos).

De ritibus[recensere | fontem recensere]

Statua Attidis accumbentis in metroo Ostiensi inventa : radii circum caput adsimulationem cum Sole ostendunt.

Megalesia nisi Romae aut in coloniis Romanis nusquam celebrabantur. Feriae mensis Martis "passionem" Attidis celebrantes in toto orbe ubi Dei sectatores atque devoti erant, isdem diebus atque isdem ritibus perficiebantur. Romae usque ad imperatorem Claudium hae celebrationes extra muros Cybelae templi in Palatino[8] vetabantur : postea imperatores secundi saeculi harum caerimoniarum et mysteriorum fautores fuere, praesertim Antoninus Pius et uxor eius Faustina. Ex Fastis Philocali dictis (354) accepimus nomina dierum[9]  :

  • Idibus Martiis : Canna intrat. Sodalitas cannophorum magna pompa insignibus suis ornata ad templum iter facit. Archigallus taurum sex annos natum immolat. Significatio cannarum[10] incerta est : ad vitam Attidis prope flumen Sangarium referri solet, cuius filiam amasse narratur. Nonnulli eruditi putant inibi agi de antiquo ritu accersendae pluviae causa perfecto (Magna Mater est dea fertilitatis). Certe sequuntur dies plures abstinentiae et purificationis.
  • XI Kalendas Apriles : Arbor intrat. Pinus succidebatur et aries super radicibus immolabatur[11]. Dein arbor laneis infulis involuta a sodalitate dendrophoron ad templum portabatur : cadaver dei esse putabatur cuius mortem fideles, pectus pineis nucibus plangentes, lugebant et pinum sertis violarum ornabant, quia ille flos e sanguine dei ortus esse dicebatur.
  • IX Kalendas Apriles : Sanguem. Dies funeris dei. Pinus sub templo sepelitur (quod verbo Graeco[12] Catabasis vocatur). Tum fideles vehementer maerent atque sanguine suo aram aspergentes deum adiuvant : praeeunte enim archigallo membra flagris vel cultris lacerant[13]. Nonnulli sonitu cymbalorum et tympanorum necnon cantibus et cetera musica hebetati usque ad sacrificium virilitatis suae perducuntur (ita Galli fiunt)[14]. Nocte sequenti pervigilium (graece Pannychis) hymnis canendis agitur, dum speratum nuntium reditus dei exspectant. Hoc eodem die vota et sacra ad salutem imperatoris ab archigallo suscipiebantur : itaque anno 180 Christiani illum sacerdotem multum irriserunt, quod die 24 Martii solitas precationes praeierat, ignarus scilicet Marcum Aurelium Augustum iam die 16 huius mensis apud Sirmium in Pannonia obiisse[15].
  • VIII Kalendas Apriles : Hilaria. Nuntio reditus dei adlato, fideles laetantes sacrificiis gratias agunt ; nam hic dies non tantum resurrectionis sed etiam sacrarum nuptiarum (graece Hierogamiae) celebratur. Magna pompa triumpho simili per Urbem itur : ipsi imperatores et ceteri proceres e senatorio ordine res pulcherrimas e propriis thesauris commodant ad pompae magnificentiam augendam. Ita tristitia maestissima pristinorum dierum cum gaudio quam maximo mutatur.
  • VII Kalendas Apriles ; Requ(i)etio. Illo die post orgia et vigilias fideles vires reficiebant et requiescebant.
  • VI Kalendas Apriles : Lavatio. Illo die signum deae et cetera sacra in Almone prope Romam lavabantur[16]. Pompa cum musica, cantibus, tripudiis et ludicris lasciviens praesentibus quidecimviris sacris faciundis deam carpento vectam sequebatur.

De cultu a Christianis prohibito[recensere | fontem recensere]

Ara Lugduni in memoriam perfecti taurobolii posita.

Cum decimo septimo saeculo ineunte nova basilica Sancti Petri in monte Vaticano exstrueretur, anno 1609 inventae sunt plurimae arae Magnae Matri Attidique a tauroboliatis consecratae. Quae monumenta cultus gentilium in fossam Christiani coniecerant atque etiam nonnumquam confregerant ob crimen idolatriae. Nam in ipso Vaticano aedes sacra (cui nomen Phrygianum[17] fuerat), ubi taurobolia et criobolia ab archigallis perficiebantur, secundo saeculo, fortasse imperante Antonino Pio, aedificata erat. Quae arae ex Phrygiano testes sunt partem senatorum, quae secunda parte quarti saeculi veteri religioni fidelis remanserat, Cybelae et Attidi in primis devotos fuisse. Nec ante Theodosium imperatorem (394) hae caeriminiae publicae omnino vetitae sunt et in circulis privatis cultus usque in quintum saeculum celebratus videtur, adeo ut etiam Martianus Capella et Macrobius Attidis in libris suis meminerint.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Litterarii[recensere | fontem recensere]

Epigraphici et archaelogici[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • Hieronymus Carcopino, Sur la date de l'introduction officielle à Rome du culte d'Attis, in Mélanges d'archéologie et d'histoire, 1923, vol. 40, n°1, pp.135-159. [1]
  • Petrus Romanelli, Magna Mater e Attis sul Palatino, in Hommages à Jean Bayet, 1964 (Collection Latomus, LXX) pp.619-626.
  • Vermaseren (Martinus Iosephus), The Legend of Attis in Greek and Roman art... Lugduni Batavorum : E. J. Brill, 1966. (Etudes préliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain ; 9).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Met. X,104sqq.
  2. Anaxyrides nominabantur.
  3. Arnobius V,42. Firmicus Maternus VIII,2.
  4. R. Turcan, Les cultes orientaux... pp 69-70. CCCA IV,174 = CIL IX,1346Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CCCA-04, 00174") . CCCA VI,65.
  5. Arnobius libro quinto. Praeterea ambo dei vicini erant in Monte Palatino ubi Pan/Lupercus in Lupercale venerabatur.
  6. CCCA III 362 et 365.
  7. S. Augustinus De civitate Dei VII,26.
  8. Excavationibus in monte Palatino inter annos 1949 et 1952 a Petro Romanelli factis, sigilla fictilia figuram Attidis rudi arte exprimentia et aetati Reipublicae attributa in reliquiis templi reperta sunt : e quo manifestum est servos saltem et libertos (fortasse etiam peregrinos ex Oriente) iam secundo saeculo a.C.n. Attidem venerari, quamquam a civitate Romana ignorabatur. CCCA III,14.
  9. Pars sexta est libri cui titulus Chronographa anni 354. Textus Latinus
  10. Hoc verbum graecum, et ipsum e lingua Hebraica sumptum, genus harundinis designat.
  11. Firmicus Maternus XXVII, 1 et 4.
  12. In cultu Attidis liturgia semper Graece peragitur.
  13. Valerius Flaccus Argonautica III,20. Propertius II,22,15-16. Seneca De vita beata I,26,8. Tertullianus, Apol. XXV.
  14. Lactantius Divinae Institutiones, I,21,16.
  15. Tertullianus, Apologeticum, 25.
  16. Ammianus Marcellinus XXIII,3. Arnobius, Adversus nationes VII,32.
  17. CCCA III,225sqq.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]